Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

ANTIQUITAS

DE HEBDOMADA

 

 

 

Apud Romanos antiquissimis temporibus vocabulum defuit quod spatium septem dierum notaret. Tamen intervallum percipiebatur a mercatu qui nono quoque die habebatur cum agricolae in Urbem se conferebant ut ea quae terra gignit venderent et negotia gererent. Dies mercaturae nundinae appellabatur, ex novem diebus, ab ipso die mercatus ad subsequentem, re vera octo ex hodierna computatione. Opera agricolarum cessabat, sed urbs maxime celebrabatur: quodam modo dies festivus existimabatur. Nundinum autem intervallum significabat inter duos mercatus. In fastis haec ratio litteris ab A ad H signabatur, sed dies computabantur a proximis nundinis, exempli gratia biduo vel triduo ante nundinas. Cum dies mercatus non esset idem toto imperio vel in singulis regionibus ratio communis tempora dividendi deerat.

Serius Graeca vox allata est, ἑβδομὰς, idem quod hebdomas vel hebdomada. �Hebdomas non solum de diebus dicitur, sed etiam de annis, et quibuscumque rebus, quae septenario numero comprehenduntur. Gell. 3. 10. 14 Eosque dies omnium maxime κριτικοὺς ῆ κρισίμους cuique videri, primam hebdomadam et secundam et tertiam. et in fin. Se quoque jam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse ( h. e. annum quartum et octogesimum), et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse. h. e. quadringentos et nonaginta.� (Forcellini)

Prima indicia transitus ad spatium septem dierum inventa sunt in documentis Augusti aetatis: in duobus fastis prope rationem nundinarum spatium septem dierum signatur, more orientali et Iudaeorum auctoritate, ex planetarum ratione. Tib. I, 3, 18 Saturni sacram me tenuisse diem.

Exeunte I saeculo p.C.n. hebdomada iam vulgata erat, cuius quisque dies appellabatur dei nomine, quod mansit usque ad hodiernam aetatem in linguis a sermone Latino ortis etiamque in illis Germanae originis, mutatis deorum nominibus Latinis congruentibus.

Dies Solis, postea Dominica, Sunday Sonntag, dimanche, domenica, domingo.

Dies Lunae, Monday, Montag, lundi, luned�, lunes

Dies Martis, Tuesday, Dienstag, mardi, marted�, martes

Dies Mercurii, Wednesday, Mittwoch (dimidia hebdomada), mercredi, mercoled�, mercoles.

Dies Iovis, Thursday, Donnerstag, jeudi, gioved�, jueves.

Dies Veneris, Friday, Freitag, vendredi, venerd�, viernes.

Dies Saturni, Saturday, Samstag, samedi, sabato (ex voce Iudaea shabbat), sabado.

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)