Martis die 25 mensis Junii 2024

ANTIQUITAS

ANTIQUI MORES(V)

 

 

 

DE UMBELLA

Satis constat umbellam vel umbraculum ( ex umbra) ab antiquis Sinensibus ut ab aestu solis se defenderent excogitatum esse, cui essent virgae ad coronam flexibilem dispositae. Apud Graecos umbella coniucta fuit sacris feminarum pro deis Minervae et Proserpinae. Etiam apud Romanos instrumentum usui erat sed a feminis praesertim adhibebatur non ut praesidio esset pluviae sed tutelae adversus solis ardorem et illecebris. Matronae enim cutis alba sibi esse malebat qua re umbellis tinctis utebantur. Eius forma verisimiliter par hodierna fuit cum virgis aperiendis vel quadrata coriacea. Hoc testatur ab Ovidio poeta (Ars am. II, 209-210):

Ipse tene distenta suis umbracula virgis,
Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.

Servae matronarum saepe ubraculum pro domina ferebant, ut legimus apud Martialem (XI, 73,5-6.)

Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.

Interdum etiam viri, ut videtur, umbraculo utebantur, quod a poeta Martiali traditum est (XIV, 28)

Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)