Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

ANTIQUITAS

ANTIQUI MORES (VIII)

 De vino

 

Antiqui Romani rationem  vitem colendi et vini confectionem non ignorabant, cum eam accepissent a Tuscis et Graecis: nam pars meridionalis Italiae antiquitus  Oenotria, id est vini terra, appellata erat, ut testantur  rerum scriptores.

Herod.1,167,3

Οἱ δὲ αὐτῶν ἐς τὸ Ῥήγιον καταφυγόντες ἐνθεῦτεν ὁρμώμενοι ἐκτήσαντο πόλιν γῆς τῆς Οἰνωτρίης ταύτην ἥτις νῦν Ὑέλη καλέεται.

Ii qui Regium confugerant, illinc profecti subegerunt oppidum regionis  Oenotriae, hoc quod nunc Velia nuncupatur.

Dion. Hal.1,12,1

ἐκαλεῖτο δὲ ἥ τε χώρα πᾶσα πολλὴ οὖσα ὅσην κατέσχεν Οἰνωτρία, καὶ οἱ ἄνθρωποι πάντες ὅσων ἦρξεν Οἴνωτροι,

Tota regio, cum esset magna, quam (Οἴνωτρος) occupavit, appellabatur  Oenotria et homines quorum rex fuit, Oenotrii.

Romani praeter aquam, ut potum vinum bibere solebant, non tam mane, sed meridie et praesertim cum cibum vespertinum sumebant, media ratio unicuique una litra reputata est.   Etiam servis mos erat vini deterioris genus cotidie dare, loram appellatum, vinacea confectum, circiter tres partes litrae, ut Cato (De Agr.57) tradidit. Feminae sumere vinum vetabantur, cum viri timerent ne uxores propter Bacchum ad adulterium impellerentur. Aetate imperii licuit feminis vinum bibere, dummodo ne grave esset.

Deus Bacchus potores excitabat ad intimam veritatem expromendam, velut sententia mediaevalis, in vino veritas,  docet.

Hor. Sat.1, 4, 89

condita cum verax aperit praecordia Liber.

Plin. Nat.Hist.14,141

volgoque veritas iam attributa vino est.

Liber  invitat etiam ad curas amovendas:  

Hor. Carm. 1,7,31

nunc vino pellite curas.

Hor. Carm.1, 9, vv. 7-9

deprome quadrimum Sabina,

o Thaliarche, merum diota.

 Permitte divis cetera

Auctores tamen monent ne nimium bibatur:

Hor. Carm.1,18 vv. 5.11

Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?               5
Quis non te potius, Bacche pater, teque decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum               10
discernunt avidi.

Vinum ex consuetudine, antequam sumptum esset, aqua miscebatur, quomodo  in epulis conviva electus rex bibendi decreverat. Qui autem vinum merum hauriebat ebriosus putabatur: e.g. imperator Tiberius ob hanc consuetudinem a militibus irrisus est, ut Suetonius (Vita Tib. 42,1) testificatur:

In castris tiro etiam tum propter nimiam vini aviditatem pro Tiberio "Biberius," pro Claudio "Caldius," pro Nerone "Mero" vocabatur.

Etiam a Graecis non potuit concipi Bacchum sumi purum: eum qui hoc more utebatur  insanum (μᾰνικός) existimabant;  Plato in Legibus (773 d) ita affirmat: merum μαινόμενος οἶνος, qui ad insaniam inducit.

Vina celeberrima  fuerunt Falernum, Caecubum  in  Campania et Latio facta, Mamertinum in Sicilia.

Quattuor colores: album, fulvum, sanguineum, nigrum; dulce Romani diligebant; numerus graduum a XVI ad XVIII.

 

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)