Martis die 5 mensis Decembris 2023

RELIGIO

SANCTUS VALENTINUS

Festum amantium celebratur

 

 

Postridie Idus Februarias Sanctus Valentinus amantium patronus in Europa, America, Orienti celebratur : tamen  festum  negotiatoribus favet potius quam Sancti cultui cum amantes inter se dona faciant, praesertim dulcia vel alia cordis figura.  Hic nexus ortus est ab incertis  fabulis historia non probatis.

Qui fuit Sanctus Valentinus ex historiae notitia?  Non unus exstitit, sed duo vel tres martyres. Prior natus  Interamnae  anno CLXXVI custos fuit amantium, eos ducebat ad matrimonium et hortabatur ut liberos haberent. Auctores  religiosi tradiderunt eum morbo comitiali laborantes sanare et amores  defendere.  Inter alia narrant Valentinum  rosa oblata pacem inter sponsum et sponsam  conciliavisse.

Alter Valentinus traditur  praeciso capite postridie Idus Februarias anno CCLXXIV interisse. Sunt qui putent hunc et illum unum fuisse;  alii  martyrem dissimilem fuisse, alii  secundum non exstitisse. Fama est Valentinum ad supplicium datum esse quod in matrimonium coniunxisset feminam nomine Serapiam  militi legionario Sabino. Ritus celer fuerat cum sponsa aegrotaret. Ambo perierunt dum eos  Valentinus consecrat.

Festum Sancti Valentini, amantium fautoris,  allatum est anno CDXCVI a Pontifice Gelasio I, qui abrogavit sollemnia  paganorum Lupercalia nominata, Luperco, deo fertilitatis dicata. Cum cultus esset effrenatus et obscenus, in eius loco mos Christianae doctrinae congruens institutus est.

Si plura vis cognoscere https://www.focus.it/cultura/storia/san-valentino-storia

Scripsit Lydia Ariminensis- 13/02/2023 19h51


DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTA LUCIA
PREX CONSECRATIONIS MARIAE
MATER TERESIA ABHINC VIGINTI QUINQUE ANNOS MORTEM OBIIT