Jovis die 25 mensis Aprilis 2024

RELIGIO

SANCTA LUCIA

Visus patrona

                                              

Sancta Lucia, Syracusis nata anno CCLXXXIII ibique mortua anno CCCIV p.Ch.n. fuit martyr Christianorum ineunte IV saeclo sub imperatore Diocletiano qui  Christianos insectatus est. Eam sive Catholici sive Orthodoxi sanctam venerantur et Idibus Decembribus celebrant. Una est  septem sanctarum  quae nominantur in Canone Missae; eam fideles invocant  patronam  oculorum, ut imagines ostendunt.  Reliquiae Sanctae positae sunt Venetiis in ecclesia ei dicata. Vitae Luciae tradita est codice Graeco Papadoupolos et Actis martyrum exeuntis V saeculi.

Nobili genere nata, cum orba patris fuisset adhuc puellula quinque annorum, a matre viro pagano desponsa erat, sed caste vivere maluit ut se Christo traderet. Mater Eutychia graviter aegrotavit: tunc ambo Catinam se contulerunt  ut  Sanctam Agatham apud sepulcrum obsecrarentur: dum Lucia  precatur  pro Eutychiae valetudine, obdormivit et apparuit in somnio ipsa Agathes quae sanitatem matris et eius sanctitatem futuram praedixit.  Postquam somnium verax  de Eutychia exstitit, in reditus via, puella studium castitatis et paupertatis matri ostendit. Donatis bonis pauperibus, tres annos se dicavit Syracusis  solaciis offerendis inopibus, aegris, viduis.  Procus cum amisisset sponsae dotem et ab ea repulsus esset ulciscens illam auctoritatibus imperii Christianam indicavit. In iudicio noluit deis paganis sacrificare. Tunc praefectus minitatus est Luciam ducere in lupanar, sed corpus magni ponderis factum est nec quisquam  eam tollere potuit; postea de arte magica accusata, oleo conspersa, posita est super ligna ut arderet, sed flammae virginem  non tetigerunt; demum genibus nixa iugulata est, agens vicesimum secundum annum. Non verisimile est fabula ex qua sibi oculos evellerit  vel a quodam extracti sint: imagines oculorum in patina vel in poculo fortasse ortae sunt a nomine quod a luce originem ducit.  Cultus religiosus Sanctae Luciae valde diffusus invenitur in Italia et in orbe, cum custos reputetur oculorum, caecorum, medicorum ophthalmicorum, peritorum electricorum, lapicidarum; qua re invocatur ad sanandos morbos oculorum, e.g. caecitatis, myopiae, astigmatismi.

 

Scripsit Lydia Ariminensis- 20/12/2022 22h01


DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
PREX CONSECRATIONIS MARIAE