Saturni die 11 mensis Maii 2024

CULTUS

QUANDO REGES MAGI IESU DONA ATTULERUNT?

Liturgia Christianorum postridie Nonas Ianuarias Epiphaniam celebrat (Graece Ἐπιφάνεια) quae vox revelationem Dei significat regibus qui ab Orienti advenerunt. In Evangelio Matthaei nihil expositum est de intervallo temporis inter Iesu natum et Magorum adventum. Evangelista Lucas scripsit Mariam, Iosephum et Iesum infantem Betlehem mansisse quadraginta dies ad purgationem secundum legem Moysi; postea Puer latus est Ierosolymam ut Domino offerretur. Postquam hoc perfecerunt Nazareth in Galileam redierunt. Quod non congruit cum narratione Matthaei, ex qua postquam Magi profecti essent, angelus Domini in somnio monuisset Ioseh ut in Aegyptum confugerent, cum rex Herodes puerulos territorii Betlehem usque ad duos annos aetatis iussisset necari. Ex his verbis, ut aliqui opinantur, obsequium Magorum accidit ante excidium infantium intra biennium a Iesu natu, post reditum Sacrae Familiae in patriam.

Utique fama et sermo hominum praeclaram imaginem tradidit regum dona praebentium ante praesepe Pueruli, aurum, tus et myrrham. Aurum dignitatem regiam effingit, tus ascensum in caelum, myrhra qua cadavera ungebantur, mortem et Christi resurrectionem. Illi quoddam astrum secuti sunt, cum essent astrologi et somniorum interpretes. Artifex Giotto, qui Paduae pinxit opus nominatum Veneratio Magorum, primum stellam crinitam in eo inseruit, postquam transitum cometae Halleianae anno MCCCI viderat.

Scripsit Lydia Ariminensis


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE