Veneris die 19 mensis Julii 2024

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


Cur Latine loquendum sit

Scripta Latina: accedunt variorum carmina Heidelbergensia dissertatiunculae colloquia (1989: p. 268)

Posteaquam annus hic novus bis millesimus vicesimus quartus initium cepit, negotiis plurimis academicis sepulta sum, qua de causa vix vacavi atque tempora subseciva fere nulla mihi fuerunt ad faciendum id quo maxime delector, scilicet ad Latine scribendum. Multa quidem Latine legi et sola et una cum discipulis Gaditanis, sed pauca quidem scripta in lucem protuli.

In novissimis “foliis”, quae in hac Ephemeride Lydia Ariminensis scripsit, ea sese interrogabat cur hodierno tempore ipsa Latine scriberetur vel loqueretur, et rationem suam dedit. Qua ratione perlecta in mentem meam statim venerunt verba, quae quaedam profestrix nomine Ingvelde Scholz pulchre expressit ad dicendum “Cur Latine loquendum sit”.

Hanc opinionem olim legi in libro ab humanissimo Michaele von Albrecht anno 1989 in lucem edito, cui titulus Scripta Latina. Accedunt uariorum Carmina Heidelbergensia dissertatiunculae colloquia est, quem librum hodie in tabernis librariis invenire emereque difficile est. Quamobrem verba huius profestricis, in cuius sententiam pedibus eo, vobis, candidi lectores et lectrices, exscribere volui una cum imagine ex illo libro capta, ut linguae Latinae fautores et amantes alliciamur ad Latine legendum et scribendum et loquendum:

      “Mihi oratores poetaeque lingua Latina non muta solum agitatione mentis, sed vivis etiam verbis recte usi videntur esse. Ut enim musici tum profecisse videntur, cum sonis blandis vehementibusve animos audientium vel placare vel commovere sciunt, ut pictor cogitationes non mente solum fingit eaque includit, sed coloribus formaque nobis mandat, ut terra primo vere flores florescere, non humo abditos dormire vult, ut eos videamus odoremur eisque fruamur, sic linguam Latinam loquendo vivere puto. Quam si omnes audiant atque loquantur, intelligere possint neque ingenium neque formam neque sonum linguae Latinae deesse eamque omnibus rebus abundare. Quare etiam hodierno tempore ex toto fonte linguae Latinae haurire audeamus neque ea signa audiamus, quae receptui canunt”.

 

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


De mundo ad fontes revocando
(Felicem et faustum annum MMXXIV!)

De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit