Martis die 16 mensis Julii 2024

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso

Imago desumpta hinc

 

Russiam nactus es, imperator barbarissime, hanc orna atque cole humanitatem!

His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke anno 1940 natae librum c.t. Laudes Ucrainae, lectoribus Ephemeridis commendo. Altera editio est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio anno 2022 typis commissa est. Novissima haec editio nunc sexaginta et quinque carmina continet (priori erant tredecim), quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke, Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet, Polonice a Ioanna Rostropowicz, Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis, qui quinque carmina transtulerunt.

    Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est 'Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum principumque eorum qui neglecta, quae contigit, ditione foris agunt, alienis inhiantes imperiis, suos in summum adducunt discrimen, suos exhauriunt funditus seque pariter et universam fortunam aleae belli subiiciunt, ut unum aut alterum oppidulum adiiciant suis finibus.

      Sperabamus fore interpretes huius libri omnes ut, cum hic liber, quem anno 2022 nuper delapso in sermones vernaculos vertimus, in lucem proferretur, bellum Russico-Ucrainense in finem iam pervenisset, victoria ab oppugnatis nacta, sed pro dolor! bellum hoc iniustum et iniquum et crudele adhuc manet. Sed praeter hanc tristem calamitatem propositum et inceptum pulcherrimum mihi fuit, nam occasio mihi data est optima habendi commercium epistulare iucundum cum humanissima femina atque egregia poetria Latina viva.

    Ecce vobis, lectrices fideles, lectores candidi, Annae Elissae Radke carmen utrumque, alterum, quod mihi maxime placuit, alterum, quo clarissima poetria gratias summas nobis interpretibus egit.

         De victoria desiderata 

     "Audivere dei" dixit Horatius,

     vos pusillanimes, audiit et preces

     Ucrainae innumeras: Noster adest Deus:

           palmam militibus dabit,

     qui lassi recubant cumque sodalibus

     erectis tamen et auribus hauriunt

     cantum dulcisonum, quod fidicen canit

            firmans carmine spiritum.

     At quid barbaries hostium agit? Rapit,

     occidit, iugulat, dira facit stupra,

     pontes atque domus destruit urbium,

            ut mos est cacodaemonum.

     Virtus unanimis spesque sodalium

     vincet cumque fide non precibus sine,

     multis cum lacrimis, pauperie et fame:

            Te, Ucrainam, cecini auream! 

 

      Gratiarum actio

      Sandrae Ramos, Alaeno van Dievoet, Ioannae Rostropowicz et Ludmylae Shevchenko dedicata  

 

Mercuriales, currite, nuntii, 

transferte vestris carmina gentibus, 

    incendite ignem humanitatis,  

          Musa modo mea quem excitavit! 

 

Quassemus una flammiferas faces, 

una fugemus barbariem horridam, 

     et caelitus tollamus istam 

            laudibus assiduis Ucrainam! 

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


Cur Latine loquendum sit
De mundo ad fontes revocando
(Felicem et faustum annum MMXXIV!)

De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit