Martis die 16 mensis Julii 2024

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


De mundo ad fontes revocando

(Felicem et faustum annum MMXXIV!)


Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.

Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono id quod proxima aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum sorore carissima nomine Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam vel consilium quaesivi et ille potius verba anno 1519 dixit haec:

            lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari.

   Annum novum MMXXIV, qui iam iam incipit, vobis omnibus, huius EPHEMERIDIS fideles lectores lectricesque candidae, felicem et faustum ex imo corde exopto et bona spei et valetudinis et maxime pacis plenissimum!

 

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


Cur Latine loquendum sit
De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit