Veneris die 19 mensis Julii 2024

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit


Imago desumpta hinc

Belgis exstant Titinus et Milulus, quorum clarissima facinora anno 1930 a Georgio Hergé excogitata et picta sunt atque etiam hactenus in duobus libris a Caelesti Eichenseer in Latinum sermonem conversa et edita sunt: De Insula Nigra (1987) et De Sigaris pharaonis (1990).

Francogalli Asterigem et Obeligem habent, quorum res gestae, primum anno 1959 a Renato Goscinny scriptae et ab Alberto Uderzo delineatae, in plurimas linguas atque etiam in Latinam versae sunt. Etenim primum exemplar Latinum, cui titulus Asterix Gallus fuit, anno 1973 a Carolo Rubricastellano in lucem editum est. Inde fere omnes Asterigis et Obeligis libelli plusquam triginta Latine legere possumus.

Apud nos Hispanos autem anno 1958 duo personae delineatae in libellis pictographicis apparuerunt a Francisco Ibáñez creatae, quae multorum iuvenum et aetate provectiorum horas otiosas gratanter et facete compleverunt atque adhuc complent. Numquam tamen pro dolor! eorum facinora in sermonem Latinum versa sunt. Qua de causa has binas creaturas maximas et optime depictas nunc describens obsequium praebere volo huic egregio auctori et delineatori Hispano, quippe qui die quinto et decimo mensis Iulii hoc anno de vita decesserit octoginta et septem annos natus.

Mortadelus et Philemon sunt duo investigatores privati et stolidi et lenti, qui autem risum semper movent, quia in errores multos incidunt, dum crimina sceleraque resolvunt. Initio ei visi sunt tanquam iocosa imitiatio illius clarissimi investigatoris Britanni Sherlock Holmes nuncupati eiusque socii Doctoris Watson, sed illi Hispani homunculi picti mox mutaverunt et speculatores evaserunt, qui opus faciebant suum sub imperio cuiusdam Sedis Centralis Exploratoriae, quae litteris compendiatis T.I.A. dicebatur (quod sibi vult “Technici Investigationis Aeroterreae”, sed etiam amitam, Hispanice “tía”, significat), iocosam imitationem illius Sedis Americanae C.I.A. nuncupatae.

Philemon vir gravis est, qui tantummodo duobus pilis super caput praeditus bracis rubris, tunica alba et focali nigro in papilionis formam redacto semper induit atque saepe iratus apparet. Mortadelus gracilis et calvus et magno naso est, vitra ocularia sive perspicilla gerit, colore nigro semper induit et stultior et ineptior videtur quam socius Philemon, quem hac de causa “ducem” appellat, sed Mortadelo maxima facultas est permutandi vestem indeque agendi personato ad arbitrium. Aliae personae pictae eos comitantur, videlicet Archipraefectus (vulgo “Superintendente”), doctor Bacterius, qui multas res excogitat et invenit, Ophelia secretaria… quae personae omnes in memoriam revocant fabulam illam commenticiam, in qua speculator Iacobus Bond, anno 1953 a scriptore Britanno Ioanne Fleming creatus, primas partes agebat.

Sunt qui dicant, si tibi placeat Mortadelus, tibi gratum esse Asterigem, sed minime Titinum. Nos Hispani quidem Asterigem malemus, ergo etiam Mortadelum et Philemonem, maxime Mortadelum, quia facetior est isque rex simulationis vestes et figuras alienas induens. Utinam eorum facetisimae historiolae et ridicula facinora in sermonem Latinum unquam versa sint, sicut illa Titini aut Asterigis!

Valeant interim hae lineolae scriptae ad celebrandam memoriam aeternam Francisci Ibáñez, horum duorum homunculorum speculatorum et aliarum personarum depictarum magnifici delineatoris atque artificis, qui iam factus est mythicus, utpote qui ipse in Hispania plures libellos pictographicos vendiderit et plurimas historiolas pictas in lucem iterum iterumque ediderit.

 

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


Cur Latine loquendum sit
De mundo ad fontes revocando
(Felicem et faustum annum MMXXIV!)

De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso