Martis die 16 mensis Julii 2024

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent


Culex pipiens. Imago sumpta hinc.

Placet enim mihi plurimum discere de eis minimis "inmensae subtilitatis" animalibus, in quibus Plinius ille Maior rerum naturam nusquam melius totam esse dicebat magna cum admiratione. 

His annis nuper delapsis, quibus “lues coronaria” per totum orbem terrarum grassata est et cuius origo nondum certissima sit, appositum mihi visa est coram vobis, lectores fideles, lectrices candidae, mentionem facere quorundam minutissimorum animalium, quae apud nos volitant molestissima iam plurimos annos atque etiam aliquando capitibus imminent incolarum, qui in antiqua Baetica Romana atque apud sinum Gaditanum hodie habitamus, maxime prope palustria salibus ferventia. Virus enim nonnumquam nobis inferunt "Nili Occidentalis" nuncupatum, quod febrim eiusdem nominis adfert. Haec animalia minutissima quidem telum aliquando letiferum habent illud a natura arte reciproca generatum, quod "fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum" (Plin. nat. 11, 3) est, difficile visu nisi per instrumentum microscopicum.

De culicibus videlicet loquor.

Insectum dipterum enim quod "virus Nili Occidentalis" atque alios morbos adfert, quoddam genus culicis est qui inde a Carolo Linnaeo nomen accipit q.e. Culex pipiens, anno 1758 in opere c.tSystema naturae per regna tria naturae, secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis (Editio decima reformata) huiuscemodi ab eo primum descriptus:

 224. CULEX. Os aculeis setaceis intra vaginam flexilem. Culicis Larvae plerumque in aqua degunt et Pupae moventur agiles. C. pipiens: cinereus, abdomine annulis fuscis octo. [...] Habitat in Europae aquosis, copiosissima Lapponiae; etiam in America obvia. Mas antennis plumosis vix pungit aut sugit sanguinem. Larva in aquis, Pupa bicornis reversa. Insectum pipiens, pungens, in Indiis magis venenata. Anseres allicit, pullos Gallinarum nutrit, Lapponum calamitas felicissima.

    In sua Fauna Svecica (1761) Linnaeus addit haec:

   Hominibus et animalibus sono alarum et sanguinis suctu molestissima, præsertim noctu. Dum vulnerat sanguinemque haurit, pedes posteriores erigit. DESCR. Corpus oblongum, cinereum. Abdomen octo zonis fuscis. Rostrum rectum, setaceum. Alæ albicantes, vasculosae, ad lumen nitentes. Thorax subtus hirsutus.

Insecta haec quidem molestissima sunt, quia maxime noctu alae sonos emittunt similes tubarum (apud Hispanos vulgo “Mosquitos trompeteros” dicimus), unde nomen Culex pipiens.

Novum autem vocabulum ferreum aut figlinum sive cretosum (finctum scilicet in aevo eo quod dicitur Medio sive Medievali), dum haec scribebam, didici, scilicet "setaceus, -a, -um" (i.e. saetis similis aut ex iis confectus), ad describendum Culicis pipientis aculeum et rostrum usurpatum, quod vulgus in decursu saeculorum mutatum est inde ab "[cribro] setaceo" in vocem Hispanicam "cedazo" (enuntiata prima littera modo usitato apud nos, scilicet constrictiva sibilanti dentali insona [s] in constrictivam dentalem insonam [θ] mutata) aut in vocem Italicam "setaccio", quae ad quoddam cribrum ex saetis confectum refertur.

Quam mirae sunt linguae, praesertim cum nova vocabula discimus inspicientes minima "inmensae subtilitatis" animalia, in quibus rerum natura nusquam melius tota sit!

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


Cur Latine loquendum sit
De mundo ad fontes revocando
(Felicem et faustum annum MMXXIV!)

De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit