Martis die 16 mensis Julii 2024

OPINIONES

MMXX, omnes conveniunt: nonne bisextus annus funestus est?

Iulius Caesar unum diem Februario mensi quinto quoque anno addidit. Hic dies erat ante diem bis sextum Kalendas Martias, qui adhuc quinto quoque anno bisextus annus est. Annus tamen bisextus infelix esse dicitur: cur? Antiquitus Romae Februarius purgationi consecrabatur et postremus mensis anni erat; praeterea mense Februario Romani celebrabant Feralia, id est dies festi quorum e vita migraverunt: qua de causa apud Latinos bisextus annus funestus existimabatur. Hiberni, autem, putant bisextum annum secundum esse et pridie Kalendas Martias puellis aliquem in matrimonium petere licet. Apud omnem populum bisexti anni aut infausti aut secundi sunt. MMXX, quia morbo coronario temptatus est, infelix est et omnes populi conveniunt: nunc - heu! - Romani recte dicebant.

Scripsit Rosanna Scialdone - 14/08/2020 15h25


INFRASTRUCTURAM UCRAINIAE A RUSSIS ESSE DEBILITATAM.
De Uno Philosofice et Scientifice disserendo
DE NECESSITATE LINGUAE LATINAE SERVANDAE
CONTRA ACTVM BARBARICVM