Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

OPINIONES

CONTRA ACTVM BARBARICVM

CONTRA ACTVM BARBARICVM

Diebus vix praeteritis quidam, cui nomen Vauro, in actu diurnario libelli celeberrimi fictionem scenicam edidit lineamentis blasphemiis et prodito riis. In hac scaena artifex exagitatus sepulcrum cui apponitr nomen Jesu et scriptum supra collocatum dicens “se eo exire nequire quia non potuit se ipsum iustificare, finguntur”. Iustificatio hic intelligentur est ut attestatio sanitatis suae regentibus publicis praebenda. Auctor actus blasphemi, etsi laicus et a religione alienus, in duas tamen errationes incurrit.

Prior: religio communis est cultus ut actus per tempora confectus historicus qui involvit mores, indolem, cogitatione, modum agendi et sentiendi apud gentes definitas (scilicet europaeas). Nam sigillum huius cultus est progressus historicus qui ipso facto habitus (indoles) factus est (scimus hunc habitum verum esse prout inclinationes et directiones figat et per tempora firmat. Instituatque. Hic regula aurea qua res iusta fit est processus historicus, ubi progressio (scilicet clarificatio) intelligitur confirmaturque per vitam (habitum factum).

Si igitur quocumque acto contra honc habitum agitur, contra hanc identitatem historicam agitur (Hegel docet). Secunda: religio est sensus animi profundi et, cum haec spernatur, hic sensus demolitur (vide historiam Romanam). Hic sensus apud plersoque est actus mentis et voluntatis, i.e. conscientia, qui maeretur reverentiam, obsequium, verecundiam, eodem modo quo non minore reverentia quam libet opinionem modum vitae determinantem consideramus (vide voltarium vel potius Vulgo Voltaire).

Si, v.g., crimen ago contra aram patriam (symbolum gentium generale), totam gravissime civitatem, quae hunc sensum religiosum per tempora accepit (vide Vicum et Benedictum Croce), vehementer et violenter conculco et protero. In utroque casu actus barbaricus manifestatur.

Scripsit Joachim Grupposo - 28/04/2020 21h02


INFRASTRUCTURAM UCRAINIAE A RUSSIS ESSE DEBILITATAM.
De Uno Philosofice et Scientifice disserendo
MMXX, omnes conveniunt: nonne bisextus annus funestus est?
DE NECESSITATE LINGUAE LATINAE SERVANDAE