Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

HISTORIA

CUR QUANDOQUE DIES FESTUS OPERIS STATUTUM SIT

Kalendis Maiis in multis nationibus Europae aliarumque continentium Dies Festus Operis celebratur sed non in Civitatibus Americae Unitis ubi idem sollemne Kalendis Septembribus agitur. Tamen hic dies originem duxit a compluribus reclamationibus pro operariorum iuribus effectis in Boreoamerica aetate Commutationis ad Machinalem Industriam pertinentis auctore Ordine Equitum Operis. Anno MDCCCLXVI in in urbe Chicago prima lex iussa est de octo laboris horis, quae insequenti anno Kalendis Maiis rata esse coepit publico concursu parato cuius participes decem milia fuisse constat. Interea Londinii anno MDCCCLXIV prima Consociatio operarum orta erat opinionibus proxima motibus socialistis et Marxianis illius aetatis.

Primum lex tantum in civitate Illinois fuit, paulatim etiam in aliis observata est: Kalendas Maias anni MDCCCLXXXVI Ordo Equitum Operis constituit diem intra quam in omnibus civitatibus rata esse debebat, quod nisi ita fuisset operistitium ad extremum factum esset. Nam id quod captum erat ab operariis de tempore operae cotidianae non ubique receptum est, qua re complures reclamationes in variis Civitatibus Unitis effectae sunt. Duodecim milia officinarum industriam cessaverunt, quater centena milia operatorum constiterunt, octoginta milia recusantium in urbe Chicago ordinatim processerunt Post biduum illic custodes publici arma disploserunt ut multitudinem dispergerent, mortuis et multis vulneratis numeratis. Proelia insequenti die non intermissa sunt: undecim perierunt , ex quibus septem biocolytae. Insequenti anno complures anarchicorum capite damnati sunt. Eodem anno praeses Civitatum Unitarum constituit ut Kalendis Maiis quotannis cruenta acta commemorarentur. In Francogallia anno MDCCCLXXXIX Kalendae Maiae ad celebrandum diem festivum operatorum electae sunt, impulsu Secundae Consociationis Internationalis, quod in multis orbis terrarum nationibus effectum est. In Italia hoc sollemne anno MDCCCXC institutum est, sed intermissum viginti annos regiminis fascalis, postea renovatum ab anno MCMXLV.

Hoc anno effusae pestilentiae quae centena milia invite in otio reliquit, Dies Festus Operis spem incrementi oeconomici exprimit quod tot civium inopiam tollat.

Scripsit Lydia Ariminensis


DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC ANNIS XXX OCCISIS
MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR
De lege sicca sive de alcoholi prohibitione