Martis die 16 mensis Julii 2024

HISTORIA

DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA

Die vicesimo sexto mensis Ianuarii, anno bismillesimo duodecimo, secretariatum generalem Unionis Latinae clausum iri conductosque in eo operantes dimissum iri nuntiatum est, quod pridie Kalendas Augustas, eodem anno, ut praedictum erat ad effectum est deductum. Post talia id quod Unionis Latinae manet sunt pauca, levissima dubiaque incepta de quibus non facile est certiores fieri; quod ipse olim sum quodammodo expertus. Si de Unionis Latinae salute desperamus, asserere nobis licet eam moribundam esse; si autem spem habemus, dicamus eam quasi redivivam post minimae activitatis interstitium fructum tempore futuro denuo laturam.

Cum de Unione Latina verba facere inciperem, studium lectorum meorum, qui profecto linguae Latinae cultores sunt eandemque satis callent, excitatum sane est. Loquimurne tamen de re vere Latina? Certe Unio Latina ad sermonem Latinum aliquatenus attinet, quod nec est negandum nec obliviscendum; at non recta via, ut ita dicam, de eo agit atque eum provehit, sed potius de linguis recentioribus, nonnumquam Romanicis vocatis, quae a Latina originem ducunt. Ex quibus linguis eae quae usu sollemni apud integras nationes fruuntur in Unione Latina quoque officialiter adhibebantur: Hispanica, Francogallica, Lusitanica, Italica, Dacoromanica, Catalaunica. Horum sermonum quattuor primi pro operatoriis in Unione Latina habebantur, in quos omnia scripta publica Unionis verterentur; Catalaunicus et Dacoromanicus autem non semper usurpabantur.

Unio Latina, cuius praesentis condicionis diem anniversarium nunc commemoramus decimum, nempe a tempore quo semiviva vel semimortua esse coepit, condita erat Matriti, in Hispaniae capite, Idibus Maiis anni millesimi nongentesimi quinquagesimi quarti, sed operari coeperat anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio. Est (erat) Unio Latina societas nationum, triginta sex numero, quae linguam Romanicam quamlibet pro officiali habeant (haberent). Hoc de Insulis Philippinis quoque anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto, quo idem archipelagus in sodalitatem Unionis Latinae ascriptum est, dici licebat, cum lingua Hispanica iuxta Anglicam his in Insulis officialis tunc esset. Hodie vero res non iam ita sese habent, sed in plagis quibusdam Insularum Philippinarum formae quaedam sermonis Hispanici in usu sunt grammatica originali tamen viduatae (de dialectis dico quae generatim “Chabacano” vocantur, quibus pleraque vocabula sunt Castellanica) et permultae voces Hispanicae in omnibus ferme linguis Philippinensibus (quae ad familiam pertinent Austronesiensem) exstant; perraro vero lingua ipsa Hispanica in Philippinis Insulis nunc usurpatur. Timoria Orientalis autem, in qua lingua Lusitanica publice adhibetur, est altera terra Asiatica, post Insulas Philippinas, quae in Unionem Latinam sit ascita, quod factum est anno bismillesimo quarto. Ut absque dubio lectores divinare valuerunt, in numero nationum Unioni Latinae ascriptarum sunt etiam, et potissimum, gentes Europaeae, Americanae Africanaeque; ad quattuor ergo magnas orbis terrarum partes huiusmodi nationes omnino pertinent. Iamdudum loquuntur homines de “America Latina”, rarius de “Europa Latina”; nonnumquam de “Africa Latina” sermo factus est. Saepius locutio “Asia Latina” quoque sit forsitan adhibenda.

Condita erat Unio Latina ad fovendam cooperationem, pacem, notitiam linguarum Romanicarum mutuamque intellegentiam inter populos originis Romanensis, necnon ad valores patrimonii culturalis atque historici eisdem populis communis provehendos ac notos faciendos, sicut et ex statutis fundativis Unionis anno MCMLIV editis et ex aliis documentis patet. De ipsa tamen lingua Latina, matre talium linguarum, apertior mentio –mea sententia– fuit in eisdem statutis facienda et maior quidem cura de ea in operibus Unionis Latinae habenda, necnon magis exprimenda eius ad recentiores linguas ab ea ortas relatio; quod nunc vero minoris ponderis esse videtur propter hodiernum statum comatosum eiusdem Unionis.

Etiam magis est dolendum quod causa illius conclusionis de qua supra dixi, secretariatus videlicet Unionis Latinae, qui Lutetiae erat situs, tota nummaria esse videatur. Quomodo factum est ut non satis pecuniae corradi posset non ut astronautae ad planetam Martem mitterentur sed ut nonnullae opellae promotionis culturalis, uti dicitur, et communicationis interculturalis peragerentur a multis una simul civitatibus, quarum haud paucae sunt amplissimae ac pecuniosae? Quae res, si optatur, sine dubio fieri potest, etiam hoc considerato, quod mercedes idoneae sunt conductis persolvendae. Est igitur lamentabile quod talia incepta parvi habita sint neque quisquam crumena sat aperta Unionis Latinae resurrectioni operam dederit aut det.

Nobis equidem, qui Ciceronis et Augustini linguam colimus, disputare licet utrum de populis linguisque “Neolatinis” sit pure ac Latine loquendum an potius “Romanicis”, qui simul huiusmodi linguas magni facimus fontemque eis communem agnoscimus, immo veneramur; ne obliviscamur tamen hoc, omnes id genus sermones ad maiorem familiam Indoeuropaeam pertinere, quandoquidem sermo Latinus Indoeuropaeus est. Ceterum Unio Latina, optima temporibus nostris talis gentium coniunctionis ac communis conscientiae promotrix, iacet, neque quid de ea sit futurum scimus. Eius suspensio abhinc decem annos declarata est, non mors. Sed viderimus.

 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC ANNIS XXX OCCISIS
MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR
De lege sicca sive de alcoholi prohibitione
CUR QUANDOQUE DIES FESTUS OPERIS STATUTUM SIT