Lunae die 4 mensis Novembris 2024

HISTORIA

MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT

Mensibus his, quibus lues coronaria per totum orbem adhuc impedit ne multitudines secure congregentur, hora tandem iam adest qua adventus in Insulas Philippinas –ut nunc appellantur– est quodammodo celebrandus Ferdinandi illius Magellani, ducis Lusitani sub signis tamen Hispanicis navigantis, nautarumque eius. Abhinc enim quingentos annos his mensibus, et Martio et Aprili, expeditionis Magellanicae nautae –viri nempe qui expeditioni intererant cui idem Magellanus erat praefectus– ad gregem quarundam insularum, quae a Magellano Insulae Sancti Lazari et postea sunt Philippinae vocatae, appulerunt. Ibi –in insula Mactan, ut accuratius dicam, Caebuae insulae, in qua habito, valde propinqua– die septimo et vicesimo mensis Aprilis, anno millesimo quingentesimo vicesimo primo, Magellanus apud oram maritimam diem obiit supremum ab armatis principis indigenae Lapulapu occisus.

De celebrationibus ad haec commemoranda actis aut mox agendis nihil fere scio nisi quod ad ecclesiasticas attinet, quarum centrum quinta est centenaria religionis Christianae per expeditionem Magellanicam ad has insulas allatae memoria. Praeparationes anno bismillesimo duodevicesimo iam fervebant, quod accepi ab adulescente quodam qui discipulus meus fuerat, cum in “jeepney”, id est in publicae utilitatis vehiculo (voce enim ea Anglica apud Philippinos appellatur parvum laophorium vitro in fenestellis lateralibus carens), temporibus “antecovidianis” in eum incidissem. Conductus is erat ut apud templum antiquissimum Caebuanum, quod celebrationum caput esse debebat, festivitatum apparatui operam daret. Non dubito quin res has omnes opusque iuvenis discipuli mei coronaria pestis anno MMXX haud parum conturbaverit. Omnia quae inde ab anno MMXII certa ratione praestituta erant ut in novem annorum serie unusquisque horum certae actuositatis Christianae provinciae aut fidelium ordini aut ambobus dicaretur –verbi gratia formationi ad fidem, paroeciae ut communioni communitatum, dialogo inter religiones… laicis, pauperibus, familiis, clero ac religiosis, iuvenibus, indigenis– ad vitam omnem Ecclesiae Catholicae Philippinicae quodam missionis sensu recapitulandam, de improviso prope metam seu culmen infesto grassante viro (quod Graece et Neohellenice ἰός sonat) perturbata sunt. Nunc, quamquam distantiis inter homines servatis et aliter atque imaginabantur coryphaei, Philippinensia expeditionis illius gesta celebrationibus non minimi momenti commemorantur. Nam, dum haec scribo, abhinc annis D Magellanus nautaeque eius his in insulis Asiaticis versabantur.

Ad Magellanum ipsum cogitatione nos nunc convertamus ad virosque eius, qui, ut maria ad Lusitanos iuxta foedus Tordesillanum pertinentia quantum fieri poterat evitarent, ad occidentem versus per Atlanticum Pacificumque oceanum navigantes, postquam ad insulas quae nunc Philippinae appellantur medio mense Martio anni MDXXI pervenerunt, Caebuam ex eis haud minimam mense insequenti attigerunt regemque Caebuae, cui nomen baptismale Carolum imposuerunt, atque uxorem eius, cui nomen imposuerunt Ioannam, ad Christi fidem converterunt. Magellanus Ioannam Caebuanorum reginam simulacro Iesu infantis ligneo deinde donavit, quod, anno eiusdem saeculi sexagesimo quinto ab Hispanis in oppido Caebua inventum, maximo honore a plebe Philippinica sub titulo “Santo Niño” hodieque servatur. Quamquam evangelizatio non interrupta Philippinarum altero adventu Hispanico (anno videlicet MDLXV facto) initium habuit, id quod impraesentiarum memoratur primus est religionis Christianae has ad insulas adventus. Locus autem in quo Magellanus haud satis considerate incursionem faciens est interfectus insula est, Caebuae proxima, Mactan nomine –cuius supra feci mentionem–, quam ille Caroli regis Caebuanorum petitu pacare intendebat. Magellanus enim, ut fiduciam Caroli illius Caebuani lucraretur, Lapulapu huic inimicum in proximam insulam cum suis profectus est ut dicioni Caroli regis Hispanorum subiceret; res tamen ei sub manus non successit. Magellano mortuo nautae Europaei –ii quidem qui supererant– intra paucos dies hoc archipelagus reliquerunt. E quinque navibus quae expeditionem susceperant duae, ex Insulis Sancti Lazari profectae, ad Moluccas optatas pervenerunt (odoriferas scilicet “insulas aromatum”, nunc partem Indonesiae, ad quas pro Hispanorum rege potiendas expeditio suscepta erat); una ex eis vero, Victoria nomine, Ioanne Sebastiano Elcano duce sedecimque mensibus postea, id est tribus annis post profectionem ab Hispali, ad occidentem versus pergens Hispaniam tandem attigit. Hoc pacto, etsi incepti finis non fuerat (erat enim insularum illarum aromatibus odoramentisque scatentium, quas modo dixi, inventio), orbis terrarum circumnavigatio primum in humana historia facta est. De his rebus gestis diarium scripsit (“relationem” nempe “primi itineris circum orbem facti”) ediditque Antonius Pigafetta, Vicetinus, qui principio sub Magellano dein sub Elcano navigaverat et ab Hispania profectus in Hispaniam cum septendecim aliis nautis advenerat. Alterius navis viri (paucissimi vero qui omnibus casibus supervixerant) aliis omnino viis multoque postea in Europam pervenerunt.

Meruit Elcanus globi terrae effigiem rege Hispanorum gratificante in insigni suo gerere cum inscriptione Latina: PRIMVS CIRCVMDEDISTI ME. Multum vero honoris huius est Ferdinando Magellano tribuendum expeditionis ab initio ductori, cui, paucis passuum milibus a regiuncula clivosa in qua nunc sedeo mortuo, ne sepeliri quidem a suis licuit.

 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


DE BELLO CIVILI BIRMANICO OBLIVIONE OBRUTO
DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC ANNIS XXX OCCISIS
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR
De lege sicca sive de alcoholi prohibitione