DE PRAESEPIS ORIGINE
Primum a Sancto Francisco apparatum est
Abhinc annos DCCC primum praesepe a Sancto Francisco paratum est. Ut traditur, anno MMXX cum Sanctus visitavisset Bethlehem, consilium cepit Iesu Christi Diem Natalem commemorare scaenis Nativitatis. Illo tempore ille morabatur in oppidulo Grecio, in provincia Reatina nunc sito: haec sedes ei visa est similis oppido Palaestinae, ita ut a Pontifice Honorio petierit licentiam exeundi a coenobio ut sacrum spectaculum pararet. Nam carmina sacra Medii Aevi in ecclesia tantum exprimebantur; Franciscus autem anno MCCXXIII in aperto loco apud silvam non longe a pago, in antro praesepe cum bove et asino posuit.
Iam primis saeclis p.C.n. artifices effinxerunt in catacumbis imagines Virginis Mariae cum Filio, sed illud Graecii primum praesepe cum viventibus exstitit: deerant tamen Virgo cum Puero, Sanctus Ioseph. Supra praesepe Missa celebrata est. Fideles supervenerunt inter quos quidam miles affirmavit aliquid portenti: se vidisse Sanctum puerulum complexum esse.
Hoc narratur a Bonaventura (Legenda Maior X,7).
1 Contigit autem anno tertio ante obitum suum, ut memoriam nativitatis pueri Iesu ad devotionem excitandam apud castrum Graecii disponeret agere, cum quanto maiore solemnitate valeret. 2 Ne vero hoc novitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia, fecit praeparari praesepium, apportari foenum, bovem et asinum ad locum adduci. 3 Advocantur fratres, adveniunt populi, personat silva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris laudibusque sonoris et consonis et splendens efficitur et solemnis. 4 Stabat vir Dei coram praesepio pietate repletus, respersus lacrimis et gaudio superfusus. 5 Celebrantur missarum solemnia super praesepe, levita Christi Francisco sacrum Evangelium decantante. 6 Praedicat deinde populo circumstanti de nativitate pauperis Regis, quem, cum nominare vellet, puerum de Bethlehem prae amoris teneritudine nuncupabat. 7 Miles autem quidam virtuosus et verax, qui, propter Christi amorem saeculari relicta militia, viro Dei magna fuit familiaritate coniunctus, dominus Ioannes de Graecio, se vidisse asseruit puerulum quemdam valde formosum in illo praesepio dormientem, quem beatus pater Franciscus, ambobus complexans brachiis, excitare videbatur a somno.
Postea mos praesepis effingendi etiam fictis imaginibus vulgatus est in regionibus Umbria, Tuscia, Aemilia, Campania, ubi divites in domibus id coeperunt apparare. Primum praesepe cum omnibus personis structum est anno MCCLXXXIII ab Arnolpho de Florentia, excellenti sculptore, qui octo statuas ex ligno finxit. Nunc opus Romae in ecclesia Sanctae Mariae Maioris servatur. Inter varios apparatus praesepe Neapolitum praecipuum ostenditur; nam XVII et XVIII saeculo artifices personas in opera cotidiana occupatas inseruerunt adeo ut Neapoli praeclara sit via Sancti Gregorii Armeniae, ubi opifices ex tabernis sigilla visitatoribus praebent. Hodie ubicumque Christiani sunt praesepibus varie effectis Natalis celebratur.
Scripsit Lydia Ariminensis- 11/12/2023 09h15
DE EPIPHANIA
SYNODUS DE SYNODALITATE AD EXITUM PERVENIT
DE PASCHA CELEBRANDA
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?