Saturni die 24 mensis Februarii 2024

HELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)

Graecorum prudentiam Romani acceperunt

Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Hoc praeceptum medici Hippocratis (Sententiae,1,1) a philosopho Seneca (De brev. vitae, 1,1) resumptum est : Inde illa maximi medicorum exclamatio est: vitam brevem esse, longam artem. Sententia longior, integra sic sonat: Ὁ βίος βραχύς,ἡ δὲ τέχνη μακρή,ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς,ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή,ἡ δὲ κρίσις χαλεπή (Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile). Hippocrates in lucem profert magno studio opus esse, si velis morbi signa cognoscere simulque his verbis aetatem ad artem plane discendam non sufficere ostendit . Seneca autem vitam brevem esse non tantum opinatur quantum a nobis tempus in supervacuis laboribus dissipari.

Ioannes Volfgangus Goethe hoc dictum celebravit in poemate tragico Faust (I pars, v. 558-559): " ach Gott! Die Kunst ist lang, / und kurz ist unser Leben" ; Hugo Foscolo id inseruit in carmen quattuordecim versuum  A se stesso: breve  la vita, e lunga l' arte.

Ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτης. Hoc dictum a Sancto Hieronymo (Ep. 54,5) relatum, Graecos in suspicionem de fide incidere testatur; Latine ab ipso conversum est in Ep. 38, 5 ubi legitur: Impostor, et Graecus est. Iam Plautus poeta (Asinaria, 199) voce Graeca fide significavit pecuniam non solutam, cum promissio solvendi infida esset. Haec opinio locus communis facta est ab antiquitate usque ad aetatis modernae initium. Ipsi Graeci sibi diffidebant ut ab Euripide (Iphig. in Taur.v. 1205) detrahi potest: πιστὸν Ἐλλὰς οἶδεν οὐδέν. Idem in Medea ( v. 801 s). Nemo autem est qui ignoret praeclarum versum Vergilianum (Aen. II, 49) Timeo Danaos et dona ferentes. Apud Livium (42,47,7) similiter calliditas Graeca; etiam a Iuvenale (10,74) Graecia mendax profertur. Ammianus Marcellinus (17,9,3) Iulianum Apostatam Graeculum et fallacem appellatum offendit. Pessima opinio per mediam aetatem transit usque ad recentiorem: suo quisque sermone Graecorum fallaciam proverbii loco reprehendit.

Scripsit Lydia Ariminensis


AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA
DESIDERIUM PATRIAE
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)