Veneris die 19 mensis Julii 2024

HAICUA LATINA
...sive Haikua, i.e. Iaponica "HAIKU" more Ciceroniano... A Sodalitate "OPACA FRONDE" proposita.
Una vix hora
Oculis meis te adimit
- Mundus inanis.

Scripsit Fabia
02/10/2023 09h24


Anceps hoc tempus -
Aestas ubi sol micat
Hiems ubi umbra.

Scripsit Fabia
25/09/2023 16h39


Dum cubo audio
Saxophonum cantatum
Provocare omnes.

Scripsit Logodaedalus
18/09/2023 12h43


Alto ex scopulo
Intuentur gauiae
Mare tepidum.

Scripsit Scaeuola
11/09/2023 06h16


Anno uoluente,
Fugat priorem dies,
Ipse fugatur.

Scripsit Scaeuola
17/07/2023 09h43


Humilis domus
Quidam testam posuit
Apud fenestram.

Scripsit Chloris
10/07/2023 18h59


Aura frigente,
Stant in eodem ramo
Modo duae aues.

Scripsit Chloris
06/07/2023 09h52


[haicu adonicum]

"pàce quiéscat" -
nodòsam olìuam mùlcet
òraque flàmen

Scripsit Flaminius
26/06/2023 10h35


Sole occidente
Sub foliis Daphnes
Pipiat passer.

Scripsit Scaevola
19/06/2023 09h44


Lux ex frondibus
Sic venit veris hora
Afflatus aurae.

Scripsit Inventa
05/06/2023 09h46


DONVM

IN MEMORIAM MATRIS
FRATRI GRATISSIMVS
IACOBVS RVBINI
PANXIT


[haicu adonicum]


Pèctoris ìctum
Excipìt suprèmum fràter,
Quà glycen hìscit.

Scripsit Flaminius
29/05/2023 05h44


Subrepit bruma
Rigidaeque pruinae
Decorant frondes.

Scripsit Chremes
23/05/2023 06h44


Vultu submisso
Quem* multi cupiere
Annuntiat uer.

*De fabula floris Narcissi hic agitur.

Scripsit Scaeuola
27/03/2023 07h20


Semitae antiquae
Vbi umbellae decurrunt
Pluuia imbutae.

Scripsit Fabia
20/03/2023 06h29


Commentariolus περὶ ποιήσεως

Poesis uero, nullo quidem nisu, caelos terrasque commouet, inuisibilium deorum numinumque miscet affectus, uirorum feminarumque necessarios emollit animos, feri militis praecordia tradit olim quieti.

Scripsit Ki no Tsurayuki
27/02/2023 11h52


[haicu adonicum]

Spìrat ut àrctos,
Sòl iam tàrdior ùssis
Fròndibus haèret.

Scripsit Flaminius
20/02/2023 08h14


[haicu adonicum]

Dìscipulòrum
Infrà pedès demèssa,
Gràmina fràgrant.

Scripsit Flaminius
13/02/2023 14h24


[haicu adonicum]

Dìscipulòrum
Infrà pedès demèssa,
Gràmina fràgrant.

Scripsit Flaminius
06/02/2023 08h41


[haicu adonicum]

AD LIVIAM AVRAS PRIMVM HAVRIENTEM

ìmbre ruènte
pùra manùs delìbat
hèliochryson.

Scripsit Flaminius
30/01/2023 07h53


Confracta omnia
Sed unaquaeque mica
Nunc in me lucet.

Scripsit Fabia
23/01/2023 07h51


[haicu moraicum*]

Fīliōs
Sōl quoque necet
Adhaerēns.

* Hoc in haicu exarando, secutus est ac seruauit auctor uerborum moras siue syllabarum quantitatem. Formulam scilicet 5-7-5 non syllabis, sed moris aptauit, hoc est per moras uersuum magnitudinem expendit ac membra numerauit. Vt omnia apertius pateant lectoribus, syllaba breuis unam, syllaba autem longa duas facit moras. Quem morem propterea secutus est Rhumak, quod etiam in sermone Iaponico, re uera, uersus non per syllabas, uerum per moras conscribuntur (haec quamquam consuetudo effeta est apud ceteros populos ac nationes, quae haicualem artem profiteantur): syllaba enim longa, ut e.g. "sō-" est, apud Iaponios duas efficit moras siue syllabas, hoc est "so-o".

Scripsit Rhumak
16/01/2023 06h53


Prìncipe brùma
Caecàm supér fenèstram*
Còncrepat ìmber.


* Hoc in haicu, totus alter uersus munus subit "kakekotoba", hoc est "fulciminis": potest enim et primum et tertium uersum, quorum uero sensum mutat ac definit, simul comitari ac fulcire. "Kakekotoba" instrumentum est litterarium haicuum scriptoribus Iaponiis usitatissimum.

Scripsit Flaminius
09/01/2023 19h32


Radix quatitur
Acerum nutantium -
Domum redeo.

Scripsit Roxas
02/01/2023 08h47


Rivo gelato
Stringit Aquilo campum
Pruinae plenum.

Scripsit Scaevola
30/12/2022 22h30


Fàllis abèsque...
Incèrtus lìbat prìma
Suàuia grèssus.

Scripsit Flaminius
19/12/2022 06h36