DESIDERIUM PATRIAE
Fragmentum Suasae in Piceno inventum
Leonidae Tarentini epigramma
Leonidas poeta Tarenti natus est circiter anno CCCXXX a.C.n. et obiit Alexandriae Aegyptiae anno fere CCLX. Vixit in patria donec a Romanis expugnata est. Cum urbs iam casura erat fugit: hoc peropportune accidit, ne servus fieret, tamen degit postea longe a Tarento, magno cum maerore, ut ipse de se scripsit, velut si epitaphium componeret.
ΛΕΩΝΙΔΟΥ
Πολλὸν ἀπ' Ἰταλίης κεῖμαι χθονὸς ἔκ τε Τάραντος
πάτρης· τοῦτο δέ μοι πικρότερον θανάτου.
τοιοῦτος πλανίων ἄβιος βίος· ἀλλά με Μοῦσαι
ἔστερξαν, λυγρῶν δ' ἀντὶ μελιχρὸν ἔχω.
οὔνομα δ' οὐκ ἤμυσε Λεωνίδου· αὐτά με δῶρα
κηρύσσει Μουσέων πάντας ἐπ' ἠελίους.
Longissime ab Italiae terra iaceo, e Tarento
patria: hoc mihi acrius est quam mors.
Talis vita errantium non est vita; sed me Musae
dilexēre, et pro malis habeo dulce mel.
Nomen Leonidae non cecidit.
Ipsa Musarum dona omni tempore id declarant.
A.P. VII, 715
Scripsit Lydia Ariminensis
AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA
DESIDERIUM PATRIAE
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)