Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

CINEMATA

Dans (Dante)
 

ITALIA 2022

Dispositor et scriptor scaenarum: Pupi Avati.

Histriones maximi momenti:

Sergio Castellitto: Iohannes Boccaccio;

Alessandro Sperduti: Dans adulescens;

Carlotta Gamba: Beatrix Portinari;

Ludovica Pedetta: Gemma Donati adulescens;

Erika Blanc: Gemma Donati anilis.

 

In hac pellicula dispositor spectatuli Bononiensis Pupi Avati, exordium capiens a libello scriptoris Iohannis Boccaccio de vita summi poetae Florentini, iter ipsius Iohannis Florentia ad Ravennam versus narrat. Fabula initium habet anno MCCCL. Iam Dans Alighieri prope abhinc triginta annos e vita excesserat, cum civitas Florentina poenae remissionem ei concessit et, hortatu Iohannis, decrevit quandam pecuniam velut iniuriarum compensationem filiae Beatrici, uni superstiti, reddendam, quae monacha in monasterio Ravennae degebat. In itinere Iohannes convenit quosdam qui Dantem cognoverant simulque, interiectis scaenis memorativis, revocantur aliqua vitae tempora inter quae salutatio Beatricis, eius matrimonium et immaturus interitus; consuetudo cum poeta Guido Cavalcanti; bellum intestinum, munus civitatis et diutinum exilium. Nec satis est: per colloquia hominum illius temporis praebentur vices tragicae comitis Ugolini et Pauli Franciscaeque, in Comoediae versibus descriptae. Cum tandem in terram Ravennatem pervenerit, ubi ossa Dantis requiescunt, filia superstes summi poetae quae ignoscere Florentinis nequit, recusat ne Iohannem acciperet, sed postea, cognita reverentia Iohannis erga patrem, nocte eum convenit. Poetice, sub finem, monacha patrem nomina omnium stellarum cognovisse commemorat.

Aetas mediaevalis in pellicula efficta ad realismum pertinet, ideo personarum vita nobis videtur aspera et laboriosa; imago dilectae Beatricis in contextum familiarem severissimum inseritur, qui nihil libertatis probat. Omnia mortem evocant, quiddam taetrum iucunditate praestat, tempori adhaerens. Effugit magnitudo viri et poeseos, sed vivit in personis, locis, colloquiis, memoria Iohannis Boccaccio. Optime histriones personas tractaverunt.

Scripsit Lydia Ariminensis


UNA VITA (ONE LIFE)
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO
PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)
ULTIMUM DUELLUM