Saturni die 24 mensis Februarii 2024

CINEMATA

ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)

ISLANDIA-DANIA MMXIX

Regimen spectaculi: Hilynur Palmason. Histriones maximi momenti: Ingvar Eggert Sigurðsson (Ingimindur) , Ída Mekkín Hlynsdóttir ( Salka, neptis); Hilmir Snær Guðnason (Olgeir, amatorem) ; Laufey Elíasdóttir (filia); Sara Dögg Ásgeirsdóttir(mulier).

 

“Illis diebus cum omnia alba sunt nec iam quicquam interest inter terram et caelum, tum mortui cum nobis loqui possunt qui adhuc vivimus”.

Haec sententia pelliculam praecedens nos inserit in aera gelidum Islandiae ubi res densa nebula caelantur locaque animos incolarum effingunt. Persona qui primas partes agit est vigil publicus emeritus, nomine Ingimundur, qui mortua uxore ob gravem casum autocineticum quadam insania captus est. Ut dolorem leniat ingenium applicat ad aedificandam domum simulque nepti octo annorum curae se tradit. Cum acceperit capsam rerum mulieris, incipit investigare, inventis adulterii vestigiis. Ira furens, in carcerem concludit duos collegas quorum sedem vastaverat. Cognito amatore, horrendam ultionem machinatur. Fovea effossa, cum telo ignivomo intro cogit amantem, ut narret de coniunctionibus cum uxore. Insequenti die pari ultione amans viri proditi brachium cultro ferit dum Ingimindur, vecta nepte, autocinetum regit. Ex custodia dimissis innoxiis biocolytis, demum uxoris imaginem sibi reconciliatur.

Pellicula e memoria excedere non potest ob vim odii et amoris in locis asperrimis animorum motui iunctis.

 

Scripsit Lydia Ariminensis


UNA VITA (ONE LIFE)
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO
DANS (Dante)
PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ULTIMUM DUELLUM