Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Historia":


Ioannes Plantagenetus (

'Magna Carta Libertatum' octingentos annos explevit

Ioannes Plantagenetus (1166-1216), ab anno 1199 Angliae rex fuit. Qui optimos habuit parentes: Henricum II, qui Anglico regno fundamenta iecit et uxorem duxit Eleonoram Aquitanam, mulierem doctam et prudentem. Ioannes autem, etsi regalis potestatis augendae cupidus, tamen adeo inconsulte se gessit, ut magis inimicos quam amicos sibi comparaverit. Inter causas quae auctoritatem Ioannis minuerant, acerba inimicitia fuit hunc regem inter et Innocentium III, ecclesiae pontificem (1198-1216). Qui animo adeo pugnaci praeditus erat, ut, quoniam Stephano Langton, archiepiscopo Cantuariensi, rex adversabatur, anno 1208 totam Angliam interdictione sacrorum punierit et insequenti anno regem ipsum a sacris excluserit. Et quamquam hic, vulpina calliditate, pontifici oboedientiam postea est professus, tamen pristinam gratiam coram optimatibus non iam adeptus est. Accedit quod anno 1214, ex proelio Boviniaco (Francogallice: Bouvines) victor evasit Philippus Augustus, rex Francogalliae, qui suo regno adiecit, iure belli, ampla territoria, sicut Normanniam, quae sub Ioannis dicionem antea fuerant. Quare proceribus seu 'baronibus' Anglis suas ipsorum libertates et licentias vindicantibus Ioannes 'sine terra' vel 'gladius mollis' cognominatus, quem Georgius Macaulay Trevelyan in opere 'De Anglorum historia' inscripto «virum natum ut sibimet odium susciperet» scribit (pag. 160 translationis Italicae, Garzanti, Mediolani, 1965), satisfacere coactus est et die 15 Iunii a. 1215 in loco quodam, cui nomen 'Runnymede', documento 'Magna Carta Libertatum' appellato subscribere. Huius foederis pondus momentumque, maxime ope scriptorum 'liberalium', duobus superioribus saeculis valde auctum est.Certe principia quaedam hac 'Carta' continentur, quibus primaria multarum Civitatum occidentalium instituta innituntur. Et nonnullae sententiae veluti «Nullus liber homo capiatur [...]» a plerisque iuris legumque interpretibus fortasse non immerito sicut fundamentum aestimantur illius regiminis politici quod, etsi non clare definitum neque facilius definiendum, 'democratia' temporibus nostris appellari solet. Utique omnes huius documenti sententiae lectu dignae sunt:

http://www.thelatinlibrary.com/magnacarta.html

quamquam genere scribendi exaratae non parum diverso a Latinitate classica seu aurea, quae dicitur. Nihilominus non de lingua Anglica vel Francogallica agitur, sed de lingua Latina, quam id temporis reges et proceres, etsi magis armis quam orationibus componendis generatim dediti, non ignorabant. Id quod, saltem a Latinitatis cultoribus, haud est spernendum.

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis -Primum editum fuit 18/06/2015 15h41


In memoriam Francisci Iosephi
Brevis de G. G. Leibniz commemoratio...
De pugna Isbuscensciana...
De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit
De proelio Buvinensi...
De Catharina Aragonensi
De Salvatore Allende...
De bello civili Americano...
De eversione Mexicana 25 Novembris anni 1910 orta...
De proelio Castrificardico...
Alaricus ad portas!
Argentina CC annorum
De Pio Undecimo eiusque pontificatu
Budapest 1956
De Georgii Washington filio mixticio
De clade Aduensi
De proelio Austerlitziensi ( 2 Dec. 1805).