Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Historia":


ARGENTINA DUCENTOS ANNOS NATA

ARGENTINA DUCENTOS ANNOS NATA

Abhinc ducentos annos, die 25° m. Mai. a. 1810, viri quidam Argentini, etsi se ipsos etiamtunc Ferdinando VII, Hispaniarum regi, fideles esse profitebantur, tamen consilia quaedam ceperunt de facto adversa Hispanorum dicioni. Nam ipsi, expulso vicario regio, multa deliberarunt adeo graviora, ut dies ille ab omnibus fere Argentinis veluti primus gressus ad plenam libertatem suisque legibus vivendi potestatem adipiscendam habeatur. Longum est narrare multos eventus, qui a die 18° illius mensis Maii usque ad diem supra memoratum praesertim in urbe Bonoaeropoli acciderunt atque difficillimum varias ipsorum eventuum causas explanare. Quarum autem maioris momenti ac ponderis quidam historici deminutam Hispanorum vim fuisse putant postquam hi eodem anno 1810 paene omnino victi evaserunt ex proeliis, quae cum Francogallicis exercitibus gesserant.

Nam saepissime in rerum gestarum historia accidit ut populus, cuius potestas et potentia qualemcumque ob causam deminuta fuerit, difficillime eas eversiones, quae contra se ipsum ab aliis gentibus susceptae sint, compescere valeat. Haec est lex historica, non opinio. Utique de eventibus, qui eâ septimanâ apud Argentinae incolas acciderunt, deque eorum eventuum causis et rationibus, plura legi possunt in pagina hac: http://tinyurl.com/33bsj26

Cumque libertas cuiusvis populi generatim digna sit, quae celebretur ac laudetur, omnibus Argentinis gratulandum est de illo die, cuius ducentesimus anniversarius hodie ea in Re publica festivius commemoratus est: http://tinyurl.com/2vasskh

Et quoniam populo cuilibet aliquid tribui solet- iure an iniuria, est alia res- quod eiusdem populi consuetudinibus magis congruum esse videatur, nullus Argentinus gregalis se offensum putaverit, cum ad Patriam suam, quae erga multos Italos vere hospitalis fuit, populariter describendam, illa saltatio eligatur, appellata, in qua exercenda exhibendaque Argentini fere semper primas iure meritoque palmas ferunt: http://tinyurl.com/399ha7h

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 26/05/2010 20h57


In memoriam Francisci Iosephi
Brevis de G. G. Leibniz commemoratio...
De pugna Isbuscensciana...
De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit
'Magna Carta Libertatum' octingentos annos explevit
De proelio Buvinensi...
De Catharina Aragonensi
De Salvatore Allende...
De bello civili Americano...
De eversione Mexicana 25 Novembris anni 1910 orta...
De proelio Castrificardico...
Alaricus ad portas!
De Pio Undecimo eiusque pontificatu
Budapest 1956
De Georgii Washington filio mixticio
De clade Aduensi
De proelio Austerlitziensi ( 2 Dec. 1805).