Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Historia":


Diutius multi homines,

De Salvatore Allende (1908-1973), qui sibi mortem conscivit

Diutius multi homines, quorum numerus fortasse maior erat peregre quam in Chilia ipsa, non crediderunt Salvatorem Allende, illius Civitatis praesidem, die 11 Sept. 1973, quo die Augustus Pinochet eiusque fautores vi sint rerum potiti, mortem sibi conscivisse. Nunc autem, postquam Salvatoris cadaver inspectum est, anatomopathologi et medici legales id verum esse adserunt, quod iam pridem scriptum ac vulgatum erat, scilicet mortem voluntariam ab ipso Salvatore electam fuisse:

<http://www.latercera.com/noticia/politica/2011/07/674-380613-9-informe-del-servicio-medico-legal-confirma-la-tesis-del-suicidio-de-ex.shtml>

et:

<http://ateaysublevada.over-blog.es/article-pericias-confirman-que-allende-se-suicido-79806522.html>

Sed cur plerique eum virum ab adversariis occisum esse dixerunt ac scripserunt? Maxime duas ob causas: A) quia hac eorum eventuum narratione, scilicet adserendo Salvatorem necatum ab adversariis, horum crudelitas maior fuisse videretur; B) utque Salvator melius honoraretur, si ipse victima Augusti Pinochet putaretur. Sed bina ista responsa nullo fundamento logico innituntur, quia, si Allende dignus est- saltem ad mentem eorum, qui eius regimen praeferebant- qui laudetur, propter mortem voluntariam is magis laudandus. Nam hoc mortis genus- apud omnes populos- quibusdam in adiunctis semper veluti honestatis ac probitatis exemplum celebratur. Sed paene nulla ratiocinatio invenitur in homine, cuius mens opinionibus praeiudicatis obcaecata sit. Nam vel homines haud pauci, qui educatione et culturâ a praeiudiciis remoti esse debeant, saepissime non integro iudicio, sed partium studio libenter indulgent. Utique ex ossibus illius viri nuper investigatis evidentissime patet eum mori voluisse. De Salvatore Allende deque eius regimine, quod repente eversum est, graviorem epistulam c. t. 'De altero die XI Sept.' scripserat Paulus Kangiser, sodalis noster Chilianus (die 8 Sept. 2003).

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 21/07/2011 20h36


In memoriam Francisci Iosephi
Brevis de G. G. Leibniz commemoratio...
De pugna Isbuscensciana...
De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit
'Magna Carta Libertatum' octingentos annos explevit
De proelio Buvinensi...
De Catharina Aragonensi
De bello civili Americano...
De eversione Mexicana 25 Novembris anni 1910 orta...
De proelio Castrificardico...
Alaricus ad portas!
Argentina CC annorum
De Pio Undecimo eiusque pontificatu
Budapest 1956
De Georgii Washington filio mixticio
De clade Aduensi
De proelio Austerlitziensi ( 2 Dec. 1805).