Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Historia":


De Georgii Washington filio mixticio

De Georgii Washington filio mixticio.

Thomam Jefferson quibusdam filiis a serva nigra Sally Hemings generatis auctum fuisse inter omnes rerum Septentrioamericanarum studiosos iam pridem constat. Sed fortasse paucis notum erat aliquid simile Georgio Washington quoque accidisse. Cui quidem viro fratrem Augustinum visenti atque maerentem consolanti (filium enim tertio loco natum Augustinus amiserat), officiosa praebita est quaedam ancillula nigra septendecim annorum, nomine Venus, quae in villa Augustini vivebat. Saepe Georgius ille, qui Americanos pudiciores corruptis Anglis dictitabat, cum Venere iacuit, quae ineunte anno MDCCLXXXV filium peperit mixticium, cui postea West(us) Ford nomen fuit.

Nunc Linda et Janeta Bryant, quae sunt sorores ab West(o) prognatae, patrem illius mixticii Georgium Washington fuisse demonstrare contendunt. Sunt qui litem orituram hac de re implicatissimam suspicentur, non modo propter difficultates iuridicas et geneticas, sed etiam quod multi cives Septentrioamericani memoriam Georgii Washington immaculatam servare quacumque ratione velint. Neque enim desunt qui, ne quid sacram - ut ita dicamus - summi Rei Publicae Americanae praesidis imaginem polluat, illum sterilem fuisse adfirmare non vereantur. Utrum tamen Georgius Washington impotentia generandi solummodo an etiam coeundi affectus fuisse, adhuc incertum.

Plura ac proterviora ad hanc rem spectantia narrare possit Janeta Allen Bryant, quae in urbe Peoria civitatis Illinoisiensis munere diurnariae fungitur.

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 16/08/2006 21h53


In memoriam Francisci Iosephi
Brevis de G. G. Leibniz commemoratio...
De pugna Isbuscensciana...
De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit
'Magna Carta Libertatum' octingentos annos explevit
De proelio Buvinensi...
De Catharina Aragonensi
De Salvatore Allende...
De bello civili Americano...
De eversione Mexicana 25 Novembris anni 1910 orta...
De proelio Castrificardico...
Alaricus ad portas!
Argentina CC annorum
De Pio Undecimo eiusque pontificatu
Budapest 1956
De clade Aduensi
De proelio Austerlitziensi ( 2 Dec. 1805).