Martis die 16 mensis Julii 2024

POLITICA

CAEDES “DIEI DOMINICI CRUENTI” ABHINC ANNOS L DERIAE FACTA
Abhinc annos quinquaginta, anno videlicet millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, die quodam Dominico, mensis Ianuarii tricesimo, aliquid factum est quod vix credi potest temporibus nostris (post bellum omnium gentium alterum dico, tempore miraculorum –uti aiunt– oeconomicorum, tempore societatis productorum ac consumptorum iuriumque civilium) in hesperiis Europae plagis accidisse. Nos enim Europaei occidentales modo cuidam vivendi sumus assueti qui nobis est proprius, quem assecuti vix imaginari possumus seu a biocolytis seu a militibus suis cives inermes in terris nostris interfici; quod tamen in Hibernia factum est illo infausto die anni MCMLXXII de quo in huius scripti principio mentionem feci. Sunt quidem alii in sat recenti hominum memoria dies Dominici (vel Solis) qui cruenti cognominati sint propter caedes quae diversis in terris –Europaeis in primis, sed etiam Americanis et Asiaticis, necnon Africae Australis– factae sint; Dies vero ille Dominicus Cruentus anni MCMLXXII animum meum, quippe quod haud paucos homines et Hibernicos et Britannicos noverim in Britanniaque satis diu degerim, valde commovet.

Ad res die XXX mensis Ianuarii anni MCMLXXII gestas bene intellegendas, de quibus hic verba facio, notitia est habenda belli civilis quod tria ferme per decennia Hiberniam Septentrionalem cruentavit, quandoquidem Hibernia Septentrionalis (cuius urbs princeps est Belfastum) Regni Britannici est pars, cum vero permulti eiusdem terrae incolae, plerumque catholici, magis Hibernicos se esse sentiant quam Britannicos et cupiant Reipublicae Hibernicae iterum coniungi, vel saltem, si in Britanniarum Regno sit eis manendum, eadem iura habere quae habent protestantes.

In postremam diem Dominicam mensis Ianuarii sodales consociationis cuiusdam iuribus civilibus in Hibernia Septentrionali provehendis dicatae pompam magnam apparaverant in viis Deriae habendam ad reclamandum contra arbitrarias carcerationes eorum qui pro Hiberniae unitate pugnare putarentur ac contra alias iurium humanorum violationes. Deria seu, in ore potissimum Britannorum, Londinoderia est oppidum Boreohibernicum quod tunc a protestantibus per quasdam technas permanenter gubernabatur, etsi plerique eius incolae erant catholici. Cum igitur die illa fatali pompae illius processio a militibus Britannicis impedita esset (nam huiusmodi publicae protestationes vetitae erant), vis erumpere coepit. Plerique reclamantes omnino pacifici remanserunt, pars tamen eorum lapides in milites iacere coeperunt; pauci vero sunt sclopetis usi, sed cum multitudine mixti non erant. Tredecim homines illo die plerumque dum milites fugere aut saucios adiuvare conabantur interfecti sunt, plures vulnerati; unus post quattuor menses ex vulneribus a militibus eo die acceptis est vita functus. His de rebus abhinc viginti annos tricesimi a factis illis expleti anni occasione duae pelliculae cinematographicae (titulis “Bloody Sunday” et “Sunday”) foras datae sunt, quibus ostenditur non neminem exstitisse qui, inermis linteolumque album ventilans ut secure in apertum procederet ad familiari suo vulnerato succurrendum, militum Britannicorum sclopetationibus sit occisus.

Factum est propter hanc stragem ut plures Hiberni catholici, maxime viri adulescentes, ad extrema se verterent vias pacificas relinquentes et violentas amplectentes sub signis Exercitus Republicani Hibernici (vulgo I.R.A.), qui decursu anni MCMLXXII nimis multas caedes edidit. Mentione digna inter eas est strages Feriae Sextae Cruentae (seu Diei Veneris Cruenti), quae uno et vicesimo die mensis Iulii Belfasti facta est per viginti saltem pyrobola intra sesquihorae spatium displosa. Novem homines illis ictibus mortem obierunt, ferme centum triginta sauciati sunt.

Nemo sanus hos homicidiales ictus non vituperaret, sicut omnes impetus tromocraticos; lamentabilior est tamen vis letalis quotiescumque a viris pro re publica operantibus in innocentes inermes exercetur, quod die Dominico illo Ianuario Deriae factum est. Nonnullarum potestatum protectione perpetratores aliquamdiu fruiti sunt, veritas distorta; anno tandem bismillesimo decimo minister primarius Britannicus David Cameron occisiones Diei Dominici Cruenti illicitas iniustasque publice declaravit. Neque tamen iustitia quoad singulos sontes omnino praevaluit multique illius diei homicidae poenas minime luerunt. Bellum civile Boreohibernicum autem, paucis violentiis exceptis, anno millesimo nongentesimo nonagesimo octavo finem habuerat Pactione Belfastensi a Britanniarum Regno cum Republica Hibernica facta.

Hisce nostris diebus rursus de Hiberniae Septentrionalis futuro est sermo propter Regni Britannici ex Unione Europaea exitum, qui effecit ut de confinio Reipublicae Hibernicae et Hiberniae Septentrionalis disceptaretur, quandoquidem Respublica Hibernica ad Unionem Europaeam pertinet. Hoc confinium ipsius Unionis Europaeae limes est igitur nunc factum plerisque Hibernis Septentrionalibus dissentientibus, cum maior eorum pars ut Regnum Britanniarum in Unione Europaea maneret sint anno bismillesimo sexto decimo suffragati. De mercaturis vero talis pactio inita est ut idem confinium mercibus penetrabilius fieret quam exitu Britanniae facto debuisset. Confinium politicum ipsum in discrimen tamen vocatur, cum multi id mutari aut omnino tolli posse sperent ut integra Hibernia fiat. Quod non est verisimile ut accidat donec plerique Hiberni Septentrionales simul et protestantes et “Britannici” erunt.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 23/01/2022 21h42


DE PHILIPPINIS IURIBUSQUE HUMANIS NOVO PRAESIDE REGENTE
DE TIMORIA ORIENTALI ABHINC ANNOS VIGINTI SUI IURIS FACTA
VOLUNTNE SINAE HAC GENERATIONE FORMOSAM CAPERE?
DVX COMPREHENSVS
DE COMITIIS CANADENSIBVS