Jovis die 21 mensis Maii 2026

INSOLITA

     NUDUS BELLUM RECUSAVIT

...reclamans in Basilica Sancti Petri

Heri, sub vespere, antequam  porta Basilicae Sancti Petri  periegetas excluderet,  quidam homo in Altare Maximum Cathedralis   indumentis exutis ascendit: grex fidelium  imaginem inopinatae rei  impressit sophotelephonio et in reti sociali “Welcome to favelas”  publicavit.

Statim custodes Basilicae  et biocolytae Sanctae Sedis  supervenerunt qui hominem coegerunt ut rursus vestimenta indueret; deinde ille ductus est in aedes publicae securitatis ubi interrogaretur et agnosceretur.

Ostentator affirmavit  de puerorum obitu et dolore  ob Russicos pyrobolos se queri voluisse. Vera causa abiectio animi esse videtur quae illum  ad absurdum impulit.

Nihil novum sub sole; nam  aliquid simile hodierno tempore saepe accidit: reclamantes nuda corpora praebent ut in se omnium oculos convertant.

Scripsit Lydia Ariminensis - 02/06/2023 07h58


NUPTIAE INDICAE
De Collisione Ferriviaria in Regno Danorum Facta
DE URSO AVIDO SORBILLI GLACIATI
DE BANANA ARTE EXHIBITA
DE VIRIDI TUTELA