DE BANANA ARTE EXHIBITA
et opportune comesa
Adulescens Austrocoreanus studiis deditus bananam edit quae ostenta erat ab artifice Italico Mauritio Cattelan apud quoddam museum artis capitis Seul. Ut se excusaret de re, affirmavit se fame confectum esse, cum ientaculum non sumpsisset. Opus artis vocatum “comicum” quae praebitum erat in exhibitione cui titulus est “Nos”, parieti musei fascicula glutinosa adfixum erat. Cum fructum comedisset, adulescens bananae folliculum eodem modo suspendit. Deinde a museo altera banana in eodem spatio posita est.
Cum hodierni artifices saepe rebus cotidianis usi essent, aliquid simile interdum accidit. Soror Marcelli Duchamp, absente fratre, perperam in purgamenta coniecit clarum urinatorium quod turpitudo ante centum annos existimatum est. Anno MMXV Baudiani (Bozen) feminae purgationi praepositae pavimentum terserunt abiectis tot lagoenis, poculo vitreo et serto. Re vera paratum erat opus artis nominatum “Quo ibimus vespere ad saltandum?” duarum artificum Goldschmied et Chiari.
Tamen verisimiliter adulescens Asiaticus voluit provocantem artificem lacessere inopinato facto, fructu adhibito velut nutrimento.
Scripsit Lydia Ariminensis
NUDUS BELLUM RECUSAVIT
DE VIRIDI TUTELA