Veneris die 10 mensis Maii 2024

INORBE

Capite damnatus

Medicus et professor Ahmad Reza Djalali civis Persicus simulque Suetius capitis damnatus est ad suspendium postquam eius casus a magistratibus revisus erat. Cum medicinae calamitatum peritissimus esset, in opere fuit non solum in Suetia, ubi cum familiaribus domicilium habuit, sed etiam apud complures Europae universitates etiamque instituta Israeliana, Saudita, Boreoamericana. Eius studia spectant ad paranda nosocomia et corpus valetudinis ut difficillimas codiciones superent cum terrae motus, pericula chemica, biologica, radiologica, nuclearia superveniant.

Anno MMXVI dum est in capite Persarum Teheran ad operam Universitati dandam comprehensus est iussu Ministerii Munerum Secretorum et Securitatis. Post duas hebdomadas ob epistulam uxori missam, suam putatam, occultae explorationis et auxilii Israeli lati accusatus est. Deinde in iudicium venit sine patrono qui particeps esset et documenta accusationis inspiceret. Cum sesquiannum in custodia mansisset, mense Octobri anno MMXVII ille morte multatus est. Post recentem iudicii recognitionem supplicium die XXI mensis Maii exsequendum erat, sed patronus impetravit ne hoc in praesenti fieret.

Complures sunt rogationes internationales ut clari medici vita servetur; praesertim Amnestia inter gentes notitiam habuit de inhumanis condicionibus in custodia latis. Suspendium intermissum est sed quo usque ignoratur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 31/05/2022 08h15


PAPA IN MONGOLIA
DE ARMIS NUCLEARIBUS
DE COMITIORUM PHILIPPINORUM COLORIBUS DEQUE NOVO DUCE
“LEGITE, DUM LUCEM HABETIS” SIVE DE PROCELLA BISAIENSI
NULLUM INEPTIOREM MINISTRUM VALETUDINIS FIERI POTUISSE QUAM CAROLUM LAUTERBACHIUM