Americanorum Austrocoreanorumque militum primae exercitationes nuper factae sunt. Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un expressis minis respondens atomicorum pyrobolorum experimentorum numerum protinus auxit. Legatus interea Russicus Sergius Lavrov socios inquirit Africanos: Russia enim Africas nationes variis adiuvit modis, quorum creberrimi bella restituendae patriae esse videntur. Quam ob rem praeses Putin magnum consensum collegit.
Scripsit Polytropos Comensis - 29/07/2022 18h48
INGENTES MIGRANTIUM CATERVAE SEPTAM INVADUNT
Indutiae fragiles inter Civitates Foederatas et Iraniam
Copiae Israelianae in Libanum Posteriorem penetrant
POST ANNOS XL PERICULUM CZERNOBELENSE ADHUC MANET
CAEDES IN LIBANO