Martis die 16 mensis Julii 2024

HELLENICA

DESIDERIUM PATRIAE

    

Fragmentum Suasae in Piceno inventum

                                Leonidae Tarentini epigramma

Leonidas  poeta Tarenti natus est circiter anno CCCXXX a.C.n. et obiit Alexandriae Aegyptiae anno fere CCLX. Vixit in patria donec a Romanis expugnata est. Cum urbs iam casura erat fugit: hoc  peropportune accidit, ne servus fieret, tamen degit postea longe a Tarento, magno cum maerore, ut ipse de se scripsit, velut si epitaphium componeret.

                                                    ΛΕΩΝΙΔΟΥ

Πολλὸν ἀπ' Ἰταλίης κεῖμαι χθονὸς ἔκ τε Τάραντος

   πάτρης· τοῦτο δέ μοι πικρότερον θανάτου.

τοιοῦτος πλανίων ἄβιος βίος· ἀλλά με Μοῦσαι

   ἔστερξαν, λυγρῶν δ' ἀντὶ μελιχρὸν ἔχω.

οὔνομα δ' οὐκ ἤμυσε Λεωνίδου· αὐτά με δῶρα

   κηρύσσει Μουσέων πάντας ἐπ' ἠελίους.

 

  

Longissime ab Italiae terra iaceo, e Tarento

 patria: hoc mihi acrius est quam mors.

Talis vita errantium non est vita; sed me Musae

dilexēre, et pro malis habeo dulce mel.

Nomen Leonidae non cecidit.

Ipsa Musarum dona omni tempore id declarant.

A.P. VII, 715

 

Scripsit Lydia Ariminensis


AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA
DESIDERIUM PATRIAE
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)