CASUS GRAECUS
Horror ἐν τῇ Ἑλλάδι
Hamaxostichos Athenis profectus Thessalonicam hoc mane petebat atque eadem ferrata via onerarium tramen, quod Thessalonica relicta Larissam pergebat, adversa sorte nanctus est: cum homines ferme LX adhuc latitent, luctuosissimus vero concursus homines saltem XL, quorum VIII ferriviarum ministri fuerunt, iam necavisse comperitur atque homines minimum CXXX propter coitionem offensi sunt. Infrastructurarum ideo minister Kostas Karamanlis conatuum suorum molem adseverans abdicavit; minister primarius Graecus Kyriakos Mitsotakis totius civitatis luctum dies tres declaravit.
Scripsit Andreas Novocomensis - 01/03/2023 18h28
EMENDATIO DE IURE INTERMISSA IN ISRAEL
MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM
AQUA IN ORBE
TEMPESTAS AFRICA
PERICULUM EUXINUM
NAUFRAGIUM NOVUM
DE NUNTIO RUSSICO
NOVUM PYROBOLUM
DE BELLO ADVERSUS SCELERATOS
DISCIPULAE VENENATAE