Veneris die 19 mensis Julii 2024

NUNTII

NUNTIUS RUSSICUS

Rebellio carceraria

In carcere, qui apud urbem Russicam meridionalem Rostovam est, Islamicae Civitatis fautorum sex, qui ibi in vinculis erant, coniuravisse atque custodum ipsorum duo conprehendisse videntur. Qua de causa militum Russicorum manus quaedam audax (quae Anglice 'special forces' nominari solet) in carcerem illum irrupuit jihadistarumque reapse omnes necavisse denuntiatur; obsides posthac illi liberati incolumesque fuisse conperti sunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 16/06/2024 21h44


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST