Martis die 16 mensis Julii 2024

VITA LATINA

I Certamen poeticum Latinum omnium gentium de rebus commenticiis ac fabulosis

Certamen Nubicentauricum omnibus carminum ac prosae orationis auctoribus, seu tironibus seu linguae Latinae usu provectioribus, nullo aetatis vinculo instituitur, ut super commenticia materia ac fabulosa inter sese decertent. Itaque nomine a nubicentauris deducto, quae monstra partim humanam, partim nubilosam speciem gerentia secundo saeculo post Christum natum mente finxit Lucianus Samosatensis, id nobis proposuimus, ut litteras Latinas nostri aevi illustraremus, argumentorum atque modorum novitatem promoveremus poetasque Latinos cum iis, qui recentioribus linguis uterentur, firmiore studiorum necessitudine invicem coniungeremus. Speramus enim fore, ut petitores non velut ad bibliothecam quandam situ ac pulvere squalentem, sed liberiore animo audacique mentis intentione uti ad hortum infinitum, multivium totumque mirabilibus refertum ad Latinitatem spectent, quae, cum nulla ab antiquis intermissione ad nos usque demanaverit, nescia qui fines aevi temporibus mundive plagis adhaereant vivaci etiamnum spiritu vigere videatur.

Hinc est quod, commentariis in pagina nostra retiali de nova Latina poesi iam crebro divulgatis, qui «Neolatina» inscribuntur, nunc iudices feminas ac viros doctos eligimus qui cum litteris Latinis, tum etiam aliis ad nostrae aetatis cultum studiis pertinentibus operam sedulo navare non desistant, sive quod in carmina suis quisque linguis fundenda incumbunt, sive quod artem interpretandi aut docendi in scholiis, in academiis, in Reti omnium gentium excolentes ampliorem litterarum recentiorum notitiam sibi comparavere.

Nam quod est Latinitatis proprium ac singulare non modo amitti non posse, verum etiam clarius elucescere existimamus, si litterae Latinae cultu ac moribus cuiusque aetatis imbuantur, alantur, informentur. Id iam saepe feliciter evenit, cum post Vergilium et Apuleium Aetheria quoque et Abaelardus, Petrarca et Erasmus, Westonia et Holbergius, Pascolius et Bandinus ob opera Latine exarata innotescerent. Nempe Bandinum poetam grata memoria nostro certamine prosequi volumus, qui res saepe fabulosas flebili calamo modulatus decem abhinc annis e vita migravit.


Poemata per cursum electronicum ad certamen.nubicentauricum@gmail.com ante diem XVI mensis Iulii anni MMXXIII una cum nomine, anno natali et cursu electronico petitoris mittenda sunt. Hoc priusquam fiat, unicuique opus erit nostram societatem participasse (hoc documentum subscribas et tuae epistulae electronicae adiungas) ac decem nummos Europaeos solvisse, qua certaminis instruendi impensa reficiatur. Eadem symbola iis qui vel bini concurrere vel bina poemata mittere constituerint afferenda erit.

Plura ad:

https://www.layoutmagazine.it/certamen-poeticum-nubicentauricum/

Scripsit Redactio


CERTAMEN QUIRINALE II NUNTIATUR
Otia Tusculana a. 2023 (conventiculum in Academia Vivarii novi)
III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS
DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS ABHINC X ANNOS CONDITA