Veneris die 19 mensis Julii 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

FACETIAE BEBELIANAE
Ab Henrico Bebel (1472-1518)


[22] DICTUM DOMINI BERNARDI RETZ

Disputavimus aliquando de ordinibus et statibus – ut dicitur – hominum, quam longe universi a suis institutis veterumque probitate recesserint.

Cumque dixissent aliqui rusticos maiori integritate vivere quam ullum aliud hominum genus, subiunxit dominus Bernard Retz, meus hospes, sibi aequissimos videri balneatores, quoniam pauperi ut diviti aequis portionibus calorem in balneo administrarent.

Transcripsit Johannes Knijff


[21] Facetia de dominatione mulierum
[19] Fabula cuiusdam sarcinatoris