Lunae die 13 mensis Maii 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

VITAE ALIQUOT EXCELLENTIUM BATAVORUM
in usum scholarum Petri Hofmanni Peerlkamp (Harlemi: Loosjes, 1806)


GULIELMUS PRIMUS

Gulielmus, cognominatus Primus, Dillenburgensis, acceptam a majoribus nobilitatem multis ornavit virtutibus. Illi contigit, ut patriam nostram, crudeliter ab Hispanis oppressam, in libertatem vindicaret. Qua in re non minus prudentem, quam fortem et constantem se praebuit, licet non simplici fortuna conflictaretur. Prima juventute in aula Caroli Quinti Bruxellis vixit, a quo eximie dilectus atque ad interiora consilia admissus est. Hujus filius Philippus, quum ad imperium pervenisset, paternam erga Gulielmum amicitiam confirmavit. Nam et equitum ordini inseruit, et senatui interesse dedit; legatum etiam in Galliam misit, ut de pace ageret.

Ibi quum esset Gulielmus, cognovit regem Henricum id agere, ut omnes qui aliter de religione sentirent, atque ille, opprimerentur. Fama quoque exierat, idem in patria nostra perficere velle Albam, summum ducem Hispanorum. Ab hoc consilio maxime Gulielmus abhorrebat, arbitrans vim a religione abesse, hominibus autem relinqui oportere, ut sua quique ratione Deum colerent.

Interea Margaretha Belgio praefecta est. Magna eodem tempore Gulielmi erat auctoritas, illique omnes fere magis favebant, quam Hispanis.

Videbant enim pro libertate et loqui et pugnare paratum. Namque maxime urgebat, ut milites Hispani e Belgio demigrarent, regemque orabat, ne fidem datam falleret. At, quod petiit, non est consecutus.

Granvellae, homini superbo et injusto, saepius obstitit, atque apud regem Philippum accusavit. Clam quoque societatem cum nobilibus Belgis iniit.

Illi supplicem libellum Margarethae tradiderunt, ne cives ob religionem vexari, iisque vim inferri sineret. At Hispani a consilio tristi abduci non potuerunt. Gulielmus itaque vim vi repellendam censens, clam exercitum comparavit, belli fortunam tentaturus. Sed hoc minus prospere successit. In Germaniam igitur abiit, quum Alba magno cum exercitu advenisse nuntiaretur, cui viribus longe erat impar. Comites Hornae et Egmondae frustra hortatus est, ut secum abirent, supplicium, quo deinde affecti sunt, jam tum prospiciens. Hispani interea crudelissime Belgas vexabant, bona Gulielmi publicabant, ipsum, quod a rege descierat, aeterno exsilio multantes. At ille in Germania novum exercitum comparavit, in eoque ab amicis et fratre adjutus est. Hostem in Brabantia adortus, repulsus est.

Neque tamen animum dimisit. Mosam enim, qua loca vadosa sunt, transiit, cumque ipso Alba, acie decernere cupiit. Ille vero pugnam detrectans, cunctando, levibusque certaminibus Belgas fatigando, effecit, ut Gulielmus omnium rerum inopia laborans exercitum dimittere cogeretur. Quo facto in Galliam abiit, et Hugonotarum partes secutus est. Neque ibi spem et cogitationem de liberando Belgio abjecit; sed, hortante Colignio, duce Gallorum maritimo, fortunam mari tentare coepit, quam terra iniquam hactenus fuerat expertus. Classe igitur comparata, milites suos, quantum possent, Hispanis nocere jussit.

Illi quum ingentem praedam facerent, viribus in dies crescebant, jamque militari disciplina continebantur. Principio enim praedones magis quam milites egerant. Hi Brielam vi expugnarunt, quod initium libertatis Belgicae fuit. Mox enim plurimae urbes ab Hispanis descivere, crudelem servitutem perosae. Gulielmus denuo exercitum collegit, multa loca in Flandria et Brabantia cepit, totum denique Belgium, novo foedere conjunctum, ejectis fere undique Hispanis, in libertatem vindicavit. Varia quoque in hoc bello usus est fortuna, inprimis egens pecuniae, qua militibus stipendia persolveret; semel etiam eo angustiarum adductus est, ut Belgas se suaque in naves inferre, aliamque regionem petere hortaretur.

— At Hispani, quod implacabile odium in eum susceperant, magno fore pollicebantur iis praemio, qui eum occiderent. Saepe jam Gulielmus sceleratorum hominum insidias effugerat; at tandem a Balthasare Gerardi Delphis interemptus est. Tactus erat inimicorum furor, ut homo iste, postquam laetus exquisitissima supplicia pertulerat, a suis summopere laudatus fuerit. Gulielmus regia vere pompa Delphis sepultus est, splendidumque ei exstruxerunt monumentum. — Magnum in eo fuit judicium, fidelis memoria. Eminebat summa humanitate, miraque comitate; quibus ille virtutibus omnium sibi amorem et benevolentiam conciliavit; adeo ut saepissime patrem Gulielinum frequens eum multitudo salutaret. Conviviis porro amicorum, honestae remissionis causa plurimum delectabatur, omne ceteroquin tempus reipublicae tribuens. Florebat magna laude rei militaris. Nam et fortis et prudens erat. Noctu in castris minimum somno indulgebat, non sine causa dici arbitrans, tenebras matrem esse insidiarum. -— Moriens triste omnibus desiderium sui reliquit, pulcherrimo cognomine, Pater Patriae, appellatus; quam sibi esse carissimam etiam semianimis ostendit. Vulnere enim lethali accepto,praeclaram vocem edidit: „Deus, miserere mei et patriae.”

Transcripsit Johannes Knijff


Jacobus Simonides Rykius
Praefatio