Solis die 12 mensis Maii 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

VITAE ALIQUOT EXCELLENTIUM BATAVORUM
in usum scholarum Petri Hofmanni Peerlkamp (Harlemi: Loosjes, 1806)


PRAEFATIO

Cum in aliis rebus, tum in eo mihi temporum nostrorum praedicanda videtur felicitas, quod exorti sint homines eruditi, qui facilem et jucundam viam juventuti munierunt, qua ad literarum etiam Latinarum cognitionem pervenirent. Horum cura factum est, ut jam plurimi reperiantur libelli, qui discipulis magno cum utilitatis fructu tradi possint. Hoc consilio etiam has excellentium aliquot Batavorum vitas edidi; quo quidam meo labore honestae remissionis loco aut domi aut in scholis uti poterint. Qui aliquam historiae patriae cognitionem afferant, majore cum voluptate legent; qui nullam fere, horum forte commoveri possit studium ad res a majoribus gestas cognoscendas. Si quae sint, in quibus haereant, ipsos quaerere, quam iis explicare, satius duxì. In rebus exponendis optimos quosvis auctores consului. Quod si ea libelli dos habeatur, ut utilitatem aliquam et delectationem juventuti attulisse dicar, erit quod laeter, meque id, quod volui, consecutum esse, existimabo.

Laudem enim hoc scribendi genere, quis quaeso aucupetur? Itaque periti rerum arbitri gratum mihi fecerint, si,quid sentient, libere indicent; ut, qui juvenis sim, nec diu in erudienda juventute versatus, eorum judicio frui, meumque in posterum ad illud accommodare possim.

Transcripsit Johannes Knijff


Jacobus Simonides Rykius
Gulielmus Primus