Lunae die 13 mensis Maii 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

FACETIAE BEBELIANAE
Ab Henrico Bebel (1472-1518)


[21] FACETIA DE DOMINATIONE MULIERUM

In die Resurrectionis Dominicae contionator quidam Wablingensis, ut plerumque eo die aliquid ioci ac facetiarum inter contionandum afferri solet, carmen triumphae Salvatoris nostri illi viro demandabat inchoandum qui domi suae imperaret, non uxor.

Sed cum diu neminem inveniret exclamavit: «Pro deorum atque hominum fidem! Refrixitne adeo animus virilis in vobis omnibus ut nemo viriliter impereat?!»

Tandem unus, rei indignitate motus, inceptavit, quem tandem omnes communiter viri – tanquam virilis honoris vindicatorem – ad convivium deduxerunt et summā liberalitate ac reverentiā tractaverunt, quoniam omnibus viris decori et honestati fuisset.

 

Hōc autem anno – scilicet MDVI – in monasterio Marchtallo in ripā Danubii sito hoc idem fecit quidam frater ordinis Praedicatorum. Sed cum nullus virorum incipere vellet, iussit incipere mulieres quae imperium domus agerent. Ubi protinus omnes de principatum contendentes inceperunt!

Transcripsit Johannes Knijff


[22] Dictum Domini Bernardi Retz
[19] Fabula cuiusdam sarcinatoris