Lunae die 13 mensis Maii 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

FACETIAE BEBELIANAE
Ab Henrico Bebel (1472-1518)


[19] FABULA CUIUSDAM SARCINATORIS

Venit claudus sarcinator ad portas caeli petivitque a Sancto Petro intromitti. Denegavit Petrus propter crebra furta quae ipse fecisset, uti consuevissent sarcinatores.

Ille suppliciter rogavit misericordiam, seque fessum non posse longius progredi pollicitus est se tantum post fornacem velle delitescere sordidissimaque quaeque officia obiturum. Quod tandem multis precibus impetravit.

Cum autem semel caelestis imperator cum toto caelico exercitu in quendam hortum extra caelum pro solacio secessisset, remansit solus ille sarcitor. Qui cum in absentiā Domini et omnium servorum cuncta loca perlustrasset, devēnit tandem ad solium supremi regis.

Ubi cum omnia mortalium facta conspicere posset vidit quandam vetulam alteri in liquido rivo lavanti vestes clam furari. Unde indignatus – in se ipso expertus quam grave peccatum esset furtum – scabellum quod sub pedibus habebat in vetulam furantem coniciebat.

Dum autem reverteretur rex summus et scabellum deesse vidisset, quaesivit quis amovisset. Repperit tandem sarcitorem. A quo cum causam audivisset dixit: «O fili, si mihi ultio et vindicta tam cordi fuisset quam tibi, iam olim nec suppedanea nec sellas nec scamna haberem!»

Ad quod alludit Ovidius: «Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat Iuppiter exiguo tempore inermis erit!
 

Transcripsit Johannes Knijff


[22] Dictum Domini Bernardi Retz
[21] Facetia de dominatione mulierum