Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA POETICA MAURI PISINI

Carmina plerumque, narrationes interdum, chronica fere numquam, nisi ad poesim inclinata...

 


PSYCHICA ET BUCOLICA

Cum vitam patior, nequiquam, mens mala mugit,
donec laxat onus: sed, tamen, ira manet.
Roris gutta tenet sese in curvamine spini,
unde reflectit, iners, solis ubique iubar.
Ardebant caelo — meministin? — cruda Decembris 
sidera, at, occiduus, nunc videt annus ea ?
Fronde sciurus adest quem sol tangit, quasi caudam
eius forte adeat quae, cito, in arbore abit.
Dulce fuit, quondam, per curas, dulce vagari
per tenebras animi, Maure : pusillus eras … 
Acaciae in ramis vibrat, aegra ut chorda, cicada
quae, ultima, se auscultat, dum ruat, umbra sui.
Strictis in labiis, nonnumquam, candidus instat
halitus interior quem peramanter amo …
Nix furit ante oculos, flabris borealibus acta, 
unde quatit gelidas, turbine sparsa, genas.
Si labor et languor mihi subdola retia tendunt
sit mihi sors quod vult, sors, cora fixa dei.
Vivaces ranae per aquas abiere gregatim:
conqueritur sine eis, maesta dolore, palus. 
Gressus quos numeras, gressus quos calle relinquis,
dant tibi vim venti, si levis ire vales.
Me sol unus alit, sol qui movet omnia semper
et fit lympha potens quae novat ima mei.
Quod patet indomitis oculis et fulgura iactat
 impetus est animi, quo sine, vita quid est?
Luna amittit halo, dum vulpes rura profanant,
 pullis enectis, quos male saepta tegunt.
Spes retinere iuvat quas nobis vita per annos
 abstulit exactos? Non iuvat, at fit item.
Nil, nisi pica loquax, hic vernos turbat odores:
 lucus in imbre viret, se modulantur aves.
Te, quamquam in brumis, cor, solve rigoribus: istic
 sol erit aestivus, semita vera tui…
 Aes meat arva sono, dum tersa silentia plorat
 vesperis intus eis, vesperem in ore gelans.
Ipse, manus pandens, ad quem mea bracchia tendam?
 nemo ad me veniet: tunc, ero nemo mihi.
Tu, rosa, perge mori, quia sol se condidit in te
 et dormi : petalis lampyris una cubet.

Scripsit Maurus Pisini


Poesis diversimode patet