Martis die 16 mensis Julii 2024

SUB OCULIS SENECAE

Chronica rustica et stoicista Georgii Emporitani.

 


Seneca hodiernus

Cogitationes hodiernae ex Senecae litteris inspiratae

Hodie plurimi sunt viatores aut Francogallice ‘touristi’ , praecipue in aestate, qui aere terraque marique ad pauculum felicitatis aut novarum rerum quaerendum peregrinant, sed reverti domum suam fessi ac exhausti paene meminerunt omnia quae viderunt aut cito obliti sunt nec non photographemata quae fecerunt animum habent videndi. Novas res pereginatio eorum praebuit? Urbes hodiernae in dies similes sunt inter se: ubique sunt Zara, Benethon, Burger King etc. Pauculum felicitatis invenerunt? Praecipue lassitudinem itinera faciendi per modos diversos, autoraeda, tramine, nave, aeroplano, cum viatores plurimas horas retinentur sive in autocinetorum glomeramine sive in conclavibus aeroporti aut traminis stationis inter magnas turbas et tempus solvendo cum gestabili. Omnia cuncta perducunt viatorem domum reversum exclamare: “dulcissima pax Laris nostrorum”.

Aliquis haec arguere poterit: “Sunt plurima loca saltem naturalia quae non hominum manu mutata visitandi digna sunt”. “Certissime –respondetur –, sed cum sint peregrinationes maximi pretii non omnes eas gerere possunt. Eae vero non prosunt si viatores gerant quia fugere vitas suas cupiunt . Cur enim homo cum subnergibili in Oceani profundum fere tria milia passuum descendit? Cur enim spatia caelestia investigare vult aut lunam Martemque pervenire? Quae causa illum movet? Animus cognoscendi aut animus fugae sui ipsius?

Seneca senex in litteris XXVIII ad Lucilium de his rebus dat plures rationes quas hodie agentiae peregrinationis vituperaverint quibus maximi momenti est publicitare itinera in exoticas regiones ad novas res videndas experiendasque. Consilia eius videri possunt ex viro sene ac fesso prolata sed in aliqua parte veritatem habent. Cui itinere facere vult ad se ipsum fugendum dicit Stoicus: “Animum debes mutare, non caelum”. Cui in peregrinationis termino queritur quod nihil profuerunt urbes aut loca quae ei visa sunt, respondet sapiens: “Quaeris quare te fuga non adiuvet? Tecum fugis”. Cum his argumentis Seneca admonet ad vitam cuiusque examinandam atque ex vitiis aut peccatis eripiendam. Itaque in harum litterarum fine detrahit de Epicuri dicto sententiam quae ei videtur aptissima: “Initium est salutis notitia peccati”. Addit serius “nam qui peccare se nescit, corrigi non vult”. In medio autem harum litterarum, cum dixisset, si itinera non profuissent, animum non caelum mutare necesse esse, ad argumentum maximum apud Stoicos revertit: Ubi est vita beata?. Cui tantas urbes et loca visitavit in sua peregrinatione atque exhaustus rediit, exponit non in quibusdam locis vitam beatam esse sed “Bene vivere omni loco positum est”. Inde profert eam sententiam quae ad orbis hominem sive ‘cosmopolitam’ pertinet: “Non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est”. Alii autem Senecae cogitationes quae in his litteris apparent ex viro sene atque fesso –ut ante dicabam–prolatae videntur. Discrepat enim ab eis qui colluctantur in foro cotidie cum magnis difficultatibus. Ut si ille fuerit homo hodiernus reddentarius affirmat: “Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna”. Beatus ille Seneca cui tunc non necesse erat vitam gerere cum magnis laboribus, quia iam senex erat atque vir divitissimi cum pluribus divitiis.

 Denique quamquam multae contradictiones Senecae sunt, litterae eius sunt magno gaudio et maximae sapientiae, et quod maximi momenti est plura argumenta eius sunt valde hodiern

Scripsit Georgius Torensis


De otiis aestivis