Veneris die 19 mensis Julii 2024

ATHLETICA

Maximo Verstappen Aloisioque Hamilton adversariis victis, autoraedarum auriga Carolus Leclerc Certaminis Magni Austriaci praemium hesterno die adeptus est. Interea alter Carolus, cui nomen Sainz est, dum illum Verstappen praecedere conatur, ambitu LVII via exire cogitur autoraedaque eius exardescit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 12/07/2022 14h32


Infandum athleticum
Italici victoria
Nova ab Hungaria
Natatores Italici
De manibus universalibus