Martis die 16 mensis Julii 2024

FOLIA LYDIAE ARIMINENSIS

Co-editrix Ephemeridis

 


DE LATINE SCRIBENDO

Nonne abhorret a nostro tempore?

 Cur hodierno tempore Latine scribam vel loquar? Suopte quisque modo respondere potest. Quoad ad me attinet, praeter magistrae officium, me excitavit ad lingua Romanorum utendum, quamquam modestissime,  quoddam desiderium aetatis iuvenilis,  annorumque  Universitatis Bononiensis, apud quam  egregii  professores me docuerunt diligens studium  carminum Catulli, Horatii, Vergili, orationum  Ciceronis, Senecae, ne longius dicam. Praesertim res magni momenti mihi  fuit  ad laureae  thesim conficiendam,  quoddam carmen Latinum  explanare poetae Italici Iohannis Pascoli, Canis, satis longum,  more Lucretii exaratum,  tractans “homines a fera agrestique vita ad humanum cultum”,  tempus cum animal  ex lupo mansuefactus sit.  Eodem anno academiae  nova venustissima carmina Pascoliana perlegi, pari pulchritudine atque Italica.    Attamen scripta Latine curavi, etiam in studio universitatis post lauream, cum thema de poeta Propertio conscripsi.   

Denique, mea sententia,  lingua Latina uti ad scribendum, alia ratio eloquendi est, qua se quisque ostendit, repetens antiquorum scriptorum verba, sed etiam nova inveniens,  hodierno tempore apta.  

 

X. LUNA

Luna, quae vaga vertici

montis et tacitis casis

inmines et anhelitu

         lucidos legis amnis,

 

te canam miseris piam,

Luna, nam simul occidit

Sol et aurea cum die

Spes hinc avolat omnis;

         non eam sinis exsulem

 

tunc abire, sed excipis

candido trepidam sinu

vestis, Luna, vietae;

induis trepidae tuum

lumen, atque silentiis

 

rosidis madidam tuis

        huc Spem, Luna, remittis:

facta quae leve Somnium

clausas ingreditur domos,

exilisque, ope qua solet,

 

        dormientibus adstat.

IOANNIS PASCOLI CATULLOCALVOS - SATURA (1897)

Scripsit Lydia Ariminensis


AD GLORIAM IOHANNIS BAPTISTI PIGHI