Lunae die 20 mensis Maii 2024

INORBE

PAPA IN MONGOLIA

De pontificis Francisci recentiore itinere

Franciscus papa quattuor paene dies nuperrime in Mongolia egit. Cum enim pridie Kalendas Septembres tempore postmeridiano, dum in Mongolia mensis September iam incipiebat, ab aeriportu Romae-Fluminis Micini avolavisset, hora decima antemeridiana locali nondum completa ad aeriportum pervenit e nomine imperatoris Cingis Chan nominatum, qui haud longe ab Ulanbatoria est positus, necnon sollemniter a Mongoliae proceribus exceptus est multis hominibus coloribus floridissimis indutis comitantibus. Pridie autem Nonas meridie postquam Domum Misericordiae, aedes caritatis operibus assignatas, mane inauguravit Romam advolans Mongoliam reliquit.

A praeside Ukhnaagiin Khürelsükh invitatus erat anno proximo Franciscus papa ut hanc terram Asiaticam viseret, sed non sine causa invitationem accepit. Nullus autem pontifex Romanus per saeculorum decursum, ne recentissimis quidem decenniis, quibus Petri successores saepe itinerari solent, in Mongoliam ierat, quamquam Ioannes Paulus secundus Crescentius Sepe cardinalis est auctor id facere cupierat. Neque voluit Franciscus per hanc vastam plagam inter Russiam et Sinas procul mari conclusam aliunde veniens transire; nam peregrinationem totam plus quam triduanam ei dicavit, non vero perbrevem mansionem aut transitum. Assensus igitur eius indicium est pastoralis sollicitudinis qua summus Catholicae Ecclesiae antistes pro toto mundo proque omnibus Catholicis minoritatibus in variis orbis regionibus vitam degentibus flagrat. Non ab re est mentionem hic facere de Italico sacerdote Georgio Marengo, qui, cum Instituti Missionum a Consolata sodalis in Mongolia inde ab hoc saeculo ineunte evangelizationi operam dedisset, praefectus apostolicus Ulaanbaatarensis (id est Ulanbatoriae) simulque episcopus a Francisco primum creatus est ut successor fieret Philippinici praelati Venceslai Selga Padilla anno bismillesimo duodevicesimo mortui et deinde, anno nempe proxime praeterito, in cardinalium collegium ita est ascitus ut natu, cum quinquagesimum aetatis annum vix attigerit, in supremo Ecclesiae consessu minimus sit; quasi papa Mongoliam sic indicando adventum illic suum praepararet.

Urbs Ulanbatoria, olim Urga vocata, in qua per universam commorationem Mongolicam suam pontifex Romanus mansit, una est magna in Mongolia urbs et dimidiam fere populi partem sola continet; praefectura quoque apostolica Catholica in ea sedem sane habet. Ecclesia cathedralis Ulaanbaatarensis –quam postridie Kalendas Septembres Franciscus papa episcopos, presbyteros, religiosos (monachos ac sanctimoniales) operatoresque pastorales conventurus ingressus estin translaticii tabernaculi Mongolici similitudinem, “ger” (гэр) vulgo appellati, exstructa est.

Ad mille quingenti homines Catholici in Mongolia inveniri possunt, qui parvus est grex in terra triciens ter centenum ferme milium habitatorum ritus Buddhisticos plerumque sed etiam Samanicos et Mahometanos exercentium, si religioni cuivis sint quidem addicti, nam permulti Mongoli nullam profitentur. Monuerat Georgius Marengo, qui exorcismorum quoque peritus est, de periculo novarum sectarum originis Orientalis necnon Novae Aetatis (vulgo New Age); maximi vero facit dialogum inter Christianos et assectatores magnarum traditionum religiosarum Orientalium. Nuper reversa est religio Christiana in Mongoliam postquam Nestoriani primo aetatis nostrae millennio Christi evangelium eo attulerant. Catholici illic congregari coeperunt abhinc unum et triginta tantum annos, id est millesimo nongentesimo nonagesimo altero, in initio apertionis democraticae –ut aiunt– systemate scilicet communistico recens everso; mox Ioanne Paulo II adhuc regnante est apostolica praefectura ibi constituta. Medio autem aevo, saeculo –quo accuratius dicam– decimo tertio mediante, missus pontificius idemque frater Franciscanus Italus quidam nomine Ioannes de Plano Carpini (quem et Mongoliae praeses et Franciscus papa inter visitationem suam memoravit), cum successores nepotesque Cingis illius Chan amplum imperium etiamtunc tenerent Europaeque minitarentur, ad regiam Mongolicam pacificum Innocentii papae nuntium laturus se contulerat multaque de “Tartaris” –ut Mongolos Europaei vocabant deinceps scripserat. Papae tunc legatus iter in Mongoliam fecit, papa nunc ipse.

In qua Asiae mediae civitate, id est in Asiae corde, evangelium iuxta civium mores esse susurrandum monet cardinalis Georgius, non ex timiditate, quod parvus Christianorum grex in medio hominum religionibus aliis devotorum modestus humilisque esse debeat, sed e proximitate atque fiducia; cordibus equidem “in aeterni caeli caerulei terra”, quae usque adhuc cultum quendam nomadicum prae se fert, sunt verba divina susurranda. Hac de re idem Georgius quam difficile viro Italo esset voce satis demissa ibi loqui nec manibus in sermocinando uti olim iocabatur. Multum autem temporis oportet transeat, addidit cardinalis Georgius, ut inculturationis opus faciens Ecclesia omnino Mongolice evangelium praedicare in Mongolia valeat.

Ut in itineribus papalibus fieri solet, Romanus pontifex et loci magistratus in Mongolia convenit et aliarum religionum coryphaeos et Catholicam potissimum plebem; sub, hac vice, talibus verbis sive sententia, quae peregrinationis thema obtulit: UNA SPERARE. Spes aliquid est quod cum aliarum fiderum sodalibus compartiri possumus, immo cum “atheis” qui nimis athei non sint. Est tamen videndum num Conferentia Episcopalis Asiae Mediae, ad quam Mongolia pertinet, de hac visitatione pontificia unanimiter senserit, nam nonnulli in ea episcopi –in Kazakistania praecipue, quam Franciscus abhinc annum item invisit– huic summo pontifici sat aperte sunt infensi.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 05/09/2023 10h51


DE ARMIS NUCLEARIBUS
DE COMITIORUM PHILIPPINORUM COLORIBUS DEQUE NOVO DUCE
Capite damnatus
LEGITE, DUM LUCEM HABETIS SIVE DE PROCELLA BISAIENSI
NULLUM INEPTIOREM MINISTRUM VALETUDINIS FIERI POTUISSE QUAM CAROLUM LAUTERBACHIUM