Jovis die 16 mensis Januarii 2025

NUNTII

TEMPESTAS TANZANIENSIS

Clades Africa

Calamitates Africas adversa sorte iam antea tractavimus, quorum reapse ordini pluviae istae maximae adduntur. Sicut Kassim Majaliwa primarius minister Tanzaniensis hodie rettulit, propter alluviones ruinasque in re publica Tanzanica hominum saltem centum et quinquaginta perierunt miliaque bis centum affici videntur, ac praesertim regiones illae ad litora prospicientes afflictae sunt. Huius anni pluviae denique multo maiores illis, quae superioribus annis evenerunt, sunt earumque damna evidentur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 25/04/2024 22h06


EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL