Veneris die 19 mensis Julii 2024

NUNTII

IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST

 

Die nono huius mensis bulla indictionis iubilaei ordinarii anno bismillesimo vicesimo quinto habendi titulo “Spes non confundit” imposito publicata est, sicut abhinc annos quinquaginta mense item Maio litterae apostolicae promulgatae erant quibus iubilaeum anni millesimi nongentesimi septuagesimi quinti nuntiatum est; qua bulla Franciscus papa ut iubilaeum die vicesimo quarto huius mensis Decembris ineatur statuit et sexto Ianuarii anni bismillesimi vicesimi sexti claudatur, necnon nonnulla hortamenta et praecepta ad id bene ac veraciter agendum dat. Thema autem iubilaei iam antea sciebatur, quod hac potissimum sententia exprimitur: PEREGRINANTES IN SPEM.

Litterae apostolicae iubilaeum ordinarium anni millesimi nongentesimi quinquagesimi indicentes editae erant mense Maio anni superioris. “Magnum” vero “iubilaeum” anni bismillesimi maiore quam fieri assolet ante ipsius inaugurationem intervallo indictum est, id est mense Novembri anni duodebismillesimi, quasi Ioannes Paulus secundus sollemni praeconio maturius vulgato hoc cupisset in suorum animis imprimere, maioris celebrationem iubilaearem millenariam esse significationis quam ceteras, quod papa Polonicus in primis iam litteris encyclicis suis et diu postea dictis factisque indicaverat.

Non oportet historiam totam hic recensere annorum iubilaeorum in Ecclesia Catholica actorum, qui anni sancti quoque vocantur. Satis est memorare iubilaea ordinaria anno millesimo trecentesimo incepta a cyclo quinquagenario ad vicenarium quinarium iam saeculo quinto decimo transivisse. Saeculo huic proximo autem extraordinaria Iubilaea Redemptionis addita sunt, iuxta annos non Christi nativitatis sed mortis et resurrectionis disposita, quae nimirum cyclo quinquagenario servato initium habuerunt annis millesimo nongentesimo tricesimo tertio et eiusdem saeculi octogesimo tertio. Ceterum mentione profecto dignus est annus iubilaeus extraordinarius misericordiae dicatus qui inter hunc ipsum pontificatum habitus est, cum mense Decembri anni bismillesimi quinti decimi Franciscus pontifex eum incohaverit, ut in indictionis bulla praescripserat; nisi forte iam Novembri exeunte id fecisse licet affirmare cum in urbe Bangui, Africae Mediae capite, apud templum cathedrale iubilaei gratia portam sanctam aperuit, dum coetus festivus et devotus ingressum eius intus aedis praestolatur: quod hoc sibi vult, orbis terrarum regiones quae propter paupertatem atque opum tenuitatem marginales appellantur nonnumquam in mundi et Ecclesiae scaenam, ut ita dicamus,  rectoribus volentibus prodire posse permultorumque attentos oculos movere.

Decennium prope a Misericordiae Iubilaeo iam elapsum est penitiusque sane hoc in millennium penetravimus; et idem vir nunc iubilaei proxime futuri praeparationi praeest qui Iubilaeo Misericordiae abhinc octo novemve annos praefuerit, cum ob crebros in Europa ictus tromocraticos peregrini Romam ituri periclitari viderentur. De archiepiscopo Salvatore Fisichella dico, qui illo tempore Pontificii Consilii de Nova Evangelizatione promovenda praeses erat, impraesentiarum vero Dicasterii pro Evangelizatione propraefectus. Litteras enim mense Februario anni bismillesimi vicesimi alterius accepit Salvator Fisichella a Francisco papa publice evulgandas per quas, dum mentio de epidemia coronaria fit tunc nondum superata, munus ei demandatur “modos idoneos reperiendi ut Annus Sanctus apparari et celebrari possit intensa fide, viva spe, caritate operosa”, secundum non solum “universalem vocationem” sed varia etiam “charismata et ministeria quae Spiritus Sanctus numquam ad unam Ecclesiam aedificandam distribuere cessat”. Dicasterii pro Evangelizatione propraefectum ad hoc iubilaeum instruendum imprimis eligendo qui evangelizationis fundamentis operam dat nexum efficere voluisse videtur papa inter annum sanctum et ipsam evangelizationem; non enim minoris est “prima evangelizatio” ponderis –ad terras attinens in quibus nuntium evangelicum nondum aut vix sit proclamatum–, quam in eodem dicasterio, cui Romanus pontifex directe praeest, collega Fisichellae Asiaticus praecipue procurat, cardinalis videlicet Aloisius Antonius Tagle. Haec omnia quidem indicio sunt quantopere evangelizatio Francisco cordi sit, quippe qui, ut rem breviter perstringam, eam, variis sane formis et viis provehendam, fontem et fructum iubilaeorum annorum esse vult; neque (ut recentissima bulla papalis modo edita necnon partim publice recitata suggerit) a planetae nostri cura disiungendam retur neque a dignitatis humanae provectione, aut a venia –ut aliis indulgere discamus et hominibus in carcerem conclusis quoque, sicut et in alienam terram migrantibus, spes praebeatur– aut a pacis promotione aut a sociali denique iustitia. Haec vero, etiam magis quam peregrinationes religionis causa susceptae, ad medullam pertinet annorum iubilaeorum, quales apud veteres Hebraeos agebantur vel saltem agendi dicebantur, ut in libro Levitico legimus, in quo debitorum remissiones et ad possessiones uniuscuiusque suas reversiones iubilaeorum occasione toti Israeli faciendae praedicantur.

Franciscus, qui anno huius saeculi quinto decimo Iubilaeum Misericordiae opperiens se sentire fassus erat pontificatum suum brevem fore, alium nunc annum iubilaeum regit et hunc ordinarium (nam saeculi ferme quadrans a superiore tali iubilaeo iam est peractus), quem –ut videtur– non putabat se esse attacturum. Ceterum archiepiscopus Fisichella praeter proxima iubilaearia incepta et spiritalia et culturalia et socialia iam hoc praenuntiavit, anno bismillesimo tricesimo tertio novum iubilaeum coepturum esse, extraordinarium equidem sed sat diu (ut ex iis quae supra dixi patet) exspectatum, bismillesimi anni ab humano genere –ut Christiani credunt– per Christi Iesu mortem et resurrectionem redempto opportunitate. Sed… post haec videbimus.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 14/05/2024 18h47


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT