Martis die 16 mensis Julii 2024

COLUMNA MARCI FLAVII ASIATICI

Cogitationes Orientales et cetera...

 


RELATIUNCULA DE PRIMO CONVENTU CIRCULI LATINI PHILIPPINENSIS (Manilae, XXIX-XXX Aprilis MMXXIII)

Diebus undetricesimo et tricesimo mensis Aprilis, hoc anno –bismillesimo quidem vicesimo tertio–, diebus Saturni et Solis, ut sat ample praenuntiatum erat, primus circuli nostri conventus habitus est. Cui conventui omnino inter viginti et triginta homines interfuerunt, si eos computaveris qui, ad aliquid audiendum et videndum, auditorium nostrum illis diebus ingressi sint in eoque aliquod per tempus sederint. Hospitium vero praebuit Congregatio Filiorum Sanctae Mariae Immaculatae in oppido vulgo appellato Parañaque, quod situm est in regione Manilensi, et moderator maxime huius congregationis in coenobio Paranaquensi necnon totis in Insulis Philippinis, Pater videlicet Paulus Pirlo.

Inter conventum duas luculentas fecit acroases Accius, qui Tokio venerat, “De Litteris Latinis in Quibus de Iaponia Agatur”. Sixtus Florentinus vero primus omnium die Saturni, paulo ante lautum prandium, praelectionem habuit hoc enodans, quomodo puriore Latinitate loqui possimus, de verborum ordine qui plerumque in sermone Latino vigeat inveniaturque verba praesertim faciens. Robertus Cortes orationem habuit die Solis de “Historia Linguae Latinae Insularum Philippinarum”. Sidereus Sinensis autem, iuvenis Dominicanus seu Ordinis Praedicatorum frater, eodem die opus Thomae Aquinatis maximum, id est Summam Theologiae, nobis explanavit. Marcus Flavius Asiaticus tempore matutino illius diei, brevi post sanctam Missam ab eodem presbytero Paulo Pirlo apud conventus locum Latine celebratam, cum, Deo iuvante, novi utriusque sexus homines adessent qui tamen Latine intellegere nequirent, et Latine et Anglice mixtim de statu hodierno et institutione linguae Latinae in his nostris Insulis garriverat, ab experientia docendi sua initium potissimum capiens.

Conventus (conventiculum, si magis placet) noster, nihil nisi principium fuit, semen nempe quoddam, ut ibi dictum est, ex quo ad Latinitatem augendam, provehendam, explicandam plagisque orientalibus aptandam aliquid maius, magna forte arbor, crescere Deo volente possit.

De Latinitate ipsa deque indole Latinitatis Philippinensis illis paucis diebus, qui modo transacti sunt, creber sermo fuit, non tantummodo formali more in auditorio secundum programma praestitutum, sed etiam informaliter, amicabiliter necnon iocose inter pocula, placentas Neapolitanas, potiones Arabicas... omnino tamen Latine. Id quod vero participes potissimum gaudio replevit fuit colloquium interretis ope in conclusione fere conventus habitum cum Aloisio Miraglia, Academiae Vivarii Novi praeside, et Ignatio Armella, eiusdem academiae praeside vicario, quos Accius noster arcessiverat. Salutationes quoque scriptae a Terentio Tunberg et a Paulo Sinensi conventus nostri occasione datae cum sodalibus omnibus communicatae sunt.

Speratur autem fore ut nexus nostri cum Latinitatis cultoribus alias Asiae Orientalis et Oceaniae terras colentibus in dies crebrescant atque artiores fiant.

https://www.facebook.com/groups/clphil/

https://www.youtube.com/@circuluslatinusphilippinensis

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


FESTA NATALICIA CHRISTI IN INSULIS PHILIPPINIS LATINIZEMUS!