Martis die 25 mensis Junii 2024

CULTUS

Poeta an mysticus?

 

Mediis instrumentisque variis, multiplicibus, cahoticis, sine ratione nec determinatione moventibus, nisi motu suo fere plerumque insanissimo, hodie iam captis et submersis, licet a nobis ipsis nos petere quo sensu, qua significatione, quo fine, Poësis persequatur, insequatur et inquiratur, si mens artificialis, ad quam homo reductus est, et non potius conscientia, quae in oblivionem iactata est, praevaleat, una cum condicionibus spatio-temporalibus vacuis degradatione mentis artificialis factis. Sed eodem tempore licet a nobis nos petere et non a similibus nostris, abysso submersis tenebrarum, quid sit mens, quid sit conscientia. Mens est processus mechanicus, conscientia perceptio immediata, non mediata; conscientia percipit quod habet in se, mens appercipit quod non habet in se et consequenter “metitur”, utitur “mensura sua” frigida et plana ad quamque rem tractandam. (1) Conscientia est locus ubi res universae continentur, mens medius per quem res significantur. Non fortuito casu dicimus conscientiam esse locum, quia nihil est in homine quod prius non pertineat ad rem universam, adeo ut de ea liceat dicere eadem de speculo repercutiente vel de cymbalo resonante. Conscientia, “in quantum” Anima mundi, manet separata hodie a conscientia, si superest, singulari, quia, secundum experentiam, reducta est ad modum sensibilem vel materialem videndi et cognoscendi.

 

Neque apud ullam aliam scientiam, etsi psychologicam hodie putatam acquisitam, inveniri potest verus fons eius, i.e. Conscientiae, nisi apud Methaphysicam, quae Ipseitatem tractat. Neque per sensionem, cui cognitione res singula adaequatur, capi potest quod a mente et a sensibus manet alienum. Neque per intellectionem, qua verba, ideae et res contiguntur, illa, quae est fundamentum, potest attingi. Ipseitas etenim est Identitas, quia signa et semitae sui distribuuntur, sparguntur, pinguntur per spatia temporaque, sine intermissione. Cum Ipse sit Idem, per quod nulla coincidentia exstat inter Realitatem et singularitatem nisi “in quantum” signum huius ad illam, non est particula minima quae non exprimat et ferat Identitatis signum. Quod capitur et colligitur per intuitionem nam intuitio est,“ intus aspicere”, “intus ire”. Non mens nec sensus possunt ad intus se vertere, sed ad extra manere, quatenus modus cognoscendi se movet et se agit. Sed magis quam res, quae tamen est signum et semita, conscientia singularis potest attingere aliquo modo Conscientiam et eam communicare per symbola, analogias, figuras, imagines, archetypa, et alia eiusdem generis. In hoc casu perceptio, vel potius intuitio, determinat scientiam Methaphysicam, quia scire per signa non minus tanti aestimatur quam quantum putatur scientia rerum per verba et ideas (cognitio per rationem aut per intuitionem). Immo magis et magis. Quia Methaphysica est qua prius non datur: quomodo loqui de quo, quod percipitur ictu repentino, quomodo id communicare captum, quomodo id incidere in memoriam traditum? Et dum ratio discursiva vel explicativa aperit et explanat vias procedurales et schematicas, ad quam semper pertinet adaequatio rei et intellectus, intuitio carpit illico et colligit et ponit immediate. Sed iam patet intuitionem non pertinere ad rationalistam methodum, cum sit determinatio vel specificatio generis omnino alterius. Si homo quidam esset tota species cuius proprius est, omnis res esset reificatio: nonne ad hoc gradum hodie pervenimus? Sed homo non est tantum species nec genus: essentia est, ergo conscientia, qua trans et ultra quemque gradum ponitur et progreditur et qua conscientiam percipit immediate. Nunc Poeta vel Mysticus sub hoc aspectu considerandus sit. Nam uterque per imaginem carpit quod speciem transcendit, et non aptam ad eam sumendam.

 

Quia species, etsi generalis, semper cernitur et cingitur finibus suis, per quos definitio sua datur. Nam species “formale rei” est, non essentia prior et posterior, quia species per determinationem fit, quando, e contrario, essentia per Identitatem universalis fit, quod vere universalis est. Et universale, per quod Identitas fit quique singulus, quaeque singularis, Poeta per signa, non per verba neque per discrimina mentis, carpit et colligit et tradit ad similes suos ignaros. Et ignari plerumque omnes sumus qui ignoramus, “an non ad errandum etiam in evidentissimis facti simus” (Leibniz) (Leibnitius) cum prorsus minima, reducta ad res inscienter gerendas, saepe ignoscamus. Evenit ut, dum poëta Germanus, cui nomen fuit Hölderlin, errat, cognitione rerum perdita, sed intellectione vera servata, ante aliquam statuam in horto instet: quid percepit statuam aspiciens? Si solum aspexisset, stetisset; at non aspexit, perspexit et ergo instetit, percipiens quod erat non solum in imagine sed etiam ultra. Vidit Ideam et eam platonice contemplatus est. Omnia vitae flatu constitui hoc exemplum demonstrat, et Poëta vel Mysticus capax hoc percipiendi est. Unicus praeter multitudinem, quae manet caeca et surda. Non audax, sed naturalis et promptus, natura sua. Ut cymbalum, vel speculum, symbola vivit in se, non interpretat, non exarat, nec fundamentum rerum quaerit. Ceterum scitur mortem esse rerum destructionem, non nihilificationem. Propter hoc Poëta dicit: “Non omnis moriar”.

 

Quia nihil in se habet quod non pertineat ad Animam mundi, vel potius ad Intellectum Agentem. Egoitas, principium individuationis, indicium gregis maximae ignorantiae, non est res in se; vel potius est vis pro vita mundana. Si vita mundana delabitur, nihil aliud superest, nisi intellectus, qui non est proprius humanae structurae. Nam Intellectus specularis est, et distinctio eius participem facit intellectionem apud homines, quae tamen non est cogitatio et quae, etsi generis generalis, semper characterem separatum, non applicatum, habet apud homines. Quid enim est cogitatio? Processus inter mentem et exterioritatem, per quem fiunt exaratio, selectio, receptio. Contra intellectio nihil aliud est nisi modus aspiciendi, non modum obyectum suum formandi et discriminandi. Hic modus exstat quoad individualitatem, non universalitatem. Propter hoc ubi est egoitas non est intellectio. Domine, da nobis ut, gratia tua, superemus egoitatem! Sed perpauci comprehendunt hoc …

(1) – Vide Thomam, apud Summam, I a, q “LXXIX” “Intelligere enim est simpliciter veritatem intelligibilem apprehendere. Ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud …”

 

Scripsit Johannes Teresi


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE