Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo οΏ½ . Ignoscite!


SCRIPTA LEONIS LATINI

Nicolaus Gross, fautor indefatigabilis Latinitatis Vivae olim solebat in Ephemeride scribere. Multas symbolas publicavit necnon versiones latinas nonnullarum fabellarum. Etiam opus ingentem fecit de lexicographia latins, partim circum Orbem Pictum Comenii. Et Uberrimam epistulam ejus fideliter publicamus.
Ecce nonnulla lexicographica:


VOCABULA BOTANICA

VOCABULA BOTANICA

ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita

CORBEIL, Jean-Claude/ ARCHAMBAULT, Ariane: PONS Bildwörterbuch Deutsch-Englisch-Französisch-Spanisch-Italienisch. Stuttgart etc. (Ernst Klett Sprachen) 2003.

In hôc Orbe Picto mirabili 35.000 (triginta quinque milia) notionum imaginibus sunt illustrata et quinque linguis Europaeis denominata: Theodiscâ et Anglicâ et Francogallicâ et Hispanicâ et Italicâ. Nos autem coepimus addere vocabula Latina, quorum hôc loco praebemus partem tertiam, quae spectat ad geographiam (VOCABULA GEOGRAPHICA I).

Provinciae rerum, quarum imagines et vocabula in Klettiani Orbis Picti paginis 920 (nongentis viginti) inveniuntur, sunt hae quae sequuntur:

I.ASTRONOMIA – II. TERRA – III.REGNUM PLANTARUM – IV.REGNUM ANIMALIUM – V.HOMO – VI.NUTRIMENTA ET INSTRUMENTA COQUINARIA – VII.DOMESTICA – VIII.PLASSATIO DOMESTICA ET OPERA HORTULANA – IX.VESTIMENTA – X.INSTRUMENTA PERSONALIA – XI.ARS ET ARCHITECTURA – XII.COMMUNICATIO ET INSTRUMENTA GRAPHEICA – XIII.TRANSPORTUS ET VEHICULA – XIV.ENERGIA – XV.SCIENTIAE – XVI.ATHLETICA ET LUDICRA.

Babae, quanta copia! quanta ubertas! quanta multiplicitas! Qui Orbis Pictus etiam lexicographis Latinitatis recentioris est aurifodina et cornu copiae. Nam iidem vocabulis linguarum, praesertim Romanicarum, in eodem indicatis usi saepe perfacile inveniunt vocabulum Latinissimum. En cara Lectrix, care Lector, habeas partem botanicam huius enchiridii singularis vocabulis Latinis ditificatam (VOCABULA BOTANICA = III. REGNUM BOTANICUM).

VOCABULA BOTANICA

 

(Proxima pars sequetur: VOCABULA ZOOLOGICA)

Haec vocabula botanica

excerpsit et in Latinum convertit

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross -Primum editum fuit 26/08/2008 21h34


LYCAON ET ACINONYX, QUALIA SINT GENERA BESTIARUM
VOCABULA ZOOLOGICA
VOCABULA GEOGRAPHICA
VOCABULA ASTRONOMICA